Faqat Litresda o'qing

Kitobni fayl sifatida yuklab bo'lmaydi, lekin bizning ilovamizda yoki veb-saytda onlayn o'qilishi mumkin.

Kitobni o'qish: «De Plantis Esculentis Insularum Oceani Australis Commentatio Botanica»

Shrift:

PRAEFATIO

Asiam inter orientalem et Americam zephyrinam late extenditur Oceanus australis, omnium vastissimus, nullis extra zonam torridam, praeter unicam fere novam Zeelandiam, terris interceptus; intra tropicos autem plurimis insulis, veluti punctis conspersus, quarum aliae in congeries aliquot collectae, aliae majori spatio disjunctae jacent. Versus occidentem inde a decimo quem vocant latitudinis australis gradu usque ad quadragesimum quartum, idem oceanus novam Hollandiam, Europa maiorem, alluit.

Incolae harum terrarum alii candidiores sunt, alii nigricantes. Priores numero reliquis praestant, uno eodemque sermone utuntur, morumque similitudine, quantum pro climatum diversitate licuit, inter se conveniunt. Ex Indiae regionibus orientalibus per archipelagum moluccanum atque philippinas insulas in oceanum australem eosdem migrasse, propter analogiam linguae eorum vernaculae cum malaica, certissimum est. Oceani huius partem borealem, tropico tamen inclusam, tres insularum congeries occupant, Latronum quae et Marianae dicuntur, Carolinae, et novissimo Cookii itinere detectae Sandvigiae. In ea parte quae trans aequatorem ad austrum sita est, totidem archipelagis, Amicorum scilicet, Societatis et Marchionis Mendozae, sedem figerunt; quibus adnumerari debent insulae illae, hinc atque illinc in oceano dispersae, cuius superficiem vix superant, stupendis lithophytorum habitaculis inaedificatae, nobis demersae (Low Islands) dicendae. Eiusdem stirpis porro ramentum extra tropicum australem, versus americae littora in paschali insula reperitur (Ostereiland), aliud deinceps ex opposito novae hollandiae nova Zeelandia est, inde a tricesimo quinto ad quadragesimum septimum latitudinis gradum protensa.

Nigrae gentis longe alia est ratio; nam in Indiae archipelagis orientalibus, et praesertim in montuosis sylvaticisque insularum latibulis agrestium hominum familiae reperiuntur, quae forte cum hisce australioribus nigritis ex eadem stirpe prognatae sunt. Eiusdem gentis praecipua sedes est illa insularum congeries, quae aequatori et moluccanis insulis proxima, Papuae sive novae Guineae, Britanniae, Hiberniaeque nominibus in tabulis geographicis designari solet. Inde per insulas Charlottae, novasque Hebrides ad novam Caledoniam usque haecce nigritarum proles videtur penetrasse, brevissimo certe, si cum eo conferatur, quo candidiores illi homines novam Zeelandiam et extremam paschatis insulam petierunt, itinere, et a primis sedibus minus remoto. Nigri huius populi forte soboles, etiam novam Hollandiam occupavit, licet hoc certo affirmare non ausim; quod si vastissimae istius regionis incolae re vera originem trahunt a Papuanis, dandum id quoque est, eos a climate et carnium esu aliquanto immutatos fuisse. Verum enim vero nigrorum hominum in hisce terris in primis ea est singularitas, ut fere in qualibet insula, licet proxima vicinitate cum reliquis coniuncta sit, proprio diversissimoque sermone utantur; totque paene sint idiomata, quot sunt insulae ab iisdem habitatae. Quo quidem argumento nullum exquisitius immanitatem maiorum, a quibus ortum trahunt comprobare videtur; et enim quis est, qui indomitam feritatem simul et inscitiam climatis ubertate altam in eo potissimum non agnoscat, quod praeter victus parandi rationem, nihil a parentibus didicerint, desertisque laribus etiam patrii sermonis obliti sint?

Singularem hanc diversitatem inter Austrasiae vel Polynesiae populos, cum iam neque aëris, qui omnibus idem propemodum est, neque alimentorum, quibus omnes fere iisdem vescuntur, diversae qualitati tribuenda sit, originem ducere a primitiva autochthonum varietate arbitror. Indelebilis enim et tanquam inusta species, diversis hominum familiis inhaeret, plurimis notis characteristicis insignis, quae et climati omnimodo resistit, et ciborum commutatione non frangitur, nec non perpetua successione, nisi contaminatae fuerint generationes aliqua mixtela, a parentibus ad ultimam prolem integra meracissimaque descendit. Cui assertioni ne testimonia desint ex aliis regionibus deprompta, verbo saltem tetigisse sufficiet aethiopum sive nigritarum e propriis sedibus africanis in peregrina climata translatorum generationes, atro colore, crispa in capite lana, porrectis maxillis, naso simo, labis tumidis, ceterisque indiciis ab optimo Soemmerringio, summo incisore, mihi1 nuper enumeratis, atavis semper simillimas. Attamen de origine harum in genere humano varietatum aliquid certi vel ea ratione constitui nequit, quod in universum historica traditione antiquiores sint, et Iudaeorum oracula, quibus Europaei e consuetudine pie assentiuntur, de iisdem sileant. Cum autem Iudaeos semel in scenam evocaverim, eosdem non dimittendos judico, priusquam eorum exemplo varietatum humanarum persistentiam firmaverim. Plurima enim secula non suffecerunt ad abluendam istam notam vultui horum hominum adeo profunde insculptam, qua vel a primo intuitu asiaticam eorundem originem, meridie clarius perspectam habemus.

Quod ad climatis temperiem attinet, illud nimirum in novae Hollandiae desertis siticulosis, inter calidissima jure referri potest, neque huius parti boreali, aequatori vicinae, ipsam africam aequinoctialem aestuosiorem existimarem. Insulas vero, per oceanum dispersas,

ventorumque intra tropicos perennium halitu perflatas, saluberrima et amoenissima coeli temperie gaudere, navigatores quotquot ad easdem appulerunt omnes une ore pronunciant. Novae Zeelandiae, licet frequentibus procellis exagitetur alpesque suas perenninive obrutas in altum adtollat, nihilo tamen secius leniores sunt brumae, cum in eius parte extrema ad quadragesimum quintum usque gradum latitudinis in austrum conversa, sub ipso fine autumni herbas et frutices florentes legissem.

Qui Carolinas, Marianas, Sandvigias, Mendocinas, Societatis et Amicorum insulas tenent, primae gentis homines, elegantioris sunt formae, colorisque purissimi castanei absque ullo nigredinis inquinamento. Statura eorum mediocris est, ad proceritatem accedens; capilli longi, densi, cincinnati, nigri; barba maribus crebra, prolixa; oculi ampli, iride nigrofusca; nasus latiusculus, nec simus; labia crassciuscula, dentes pulcherrimi. Magnates colore saepius lucidiore dignoscuntur, corpore proceriore, robusto, obeso, abdomine amplissimo. Sed exceptionem habent insulae aquae penuria laborantes E-uwa, Tonga, Namoka, Paschatos, quarum incolae, etiam natu principes, plerique gracilioris sunt formae.

Ingenium horum hominum mite, morum comitate quadam et mansuetudine coniunctum, at in bellas in saevam ferocitatem degenerat. Respublica omnibus feudalis est, regis moderamini subiecta, cuius in amicorum insulis nullo limite circumscriptam potestatem, in societatis archipelago potentiores vasalli coërcent. Vulgus hominum clientibus constat, et mancipiis glebae adscriptis, regiturque polytheismi superstitione, quae in Sandvigiis praesertim insulis profundiores videtur radices egisse, veruna etiam apud Taheitenses interdum humanas victimas erogat. Iis in universum monogamiae consuetudo, vix a nobilibus, militibusve spreta. Vestimentorum genus laxum, leve, climati accomodatum; balneum frigidum bis de die, matutinum et vespertinum; unguentorum usus inprimis inter magnates frequens; moderata in laboribus domesticis exercitatio; nocturni aëris intemperies sedulo evitatur; mollis denique libido, risus, joci, fabulae, cantilenae et saltationes ad tuendam sanitatem vitamque ad ultimum terminum protrahendam conferre videntur.

Victus ratio, apud hancce gentem quam sit congrua valetudini robustae et integrae, videndum est. Artocarpi fructus farinaceo-pulposi ab Otaheitensibus, insularumque Societatis, Mendocinarum, Sandvigiarum, Carolinarum et Latronum indigenis loco panis adhibentur, primis octo mensibus in anno maturescentes, sed tamen ante maturitatem perfectam in cibum cedunt. Hi decorticati, foliisque obvoluti, in fornace subterranea per horulam assati, comeduntur. Reliquis quatuor mensibus musae inprimis fructus, radicesque ari, dioscoreae, dracontii, taccae, convolvuli, hominibus cibum suppeditant; quem ter singulis diebus capiunt, plerumque refrigeratum, interdum tepidum, nunquam vero ferventem. Artocarpi fructum, quem blando alimentorum vegetabilium generi adnumerari non dubitem, variis modis praeparatum, sive acidulatum fermentatione, sive cum oleo et nucleis cocos nuciferae commixtum frixumque magnates quidem in deliciis habent, sed eidem lautiores quoque epulas adjiciunt; pisces enim sapidissimos, pullos gallinaceos, porcinas, caninasque carnes in conviviis magna quantitate ingurgitant. Horaeis porro fructibus Spondiae, Musae, Eugeniae crudis subinde vescuntur.

Sale marino in littore radiorum solarium ope concreto in Sandvigiis insulis ad cibos saliendos utuntur. Societatis insulae sale concreto carent quidem, sed eius loco aqua oceanica pro embammate adhibetur; in paschatis demum insula, nimis arida et aqua pura omnino destituta, non raro salsam pro potu ordinario hauriunt. In Marchionis, Societatis, Sandvigiisque insulis scaturigines aquae frigidulae, purissimae, levissimae abundant, communique usui inserviunt. Qui delicatius vivunt, lympham nucibus cocos inclusam sorbillant. Sacerdotum autem turba et magnates extractum radicis piperis methystici potant, quod non solum toxicis viribus eosdem inebriat, somnoque gravi opprimit, sed etiam corpus lente emaciat, et leprae obnoxium reddit. Abominandum hocce temetum in amicorum insulis praesertim usitatissimum est. Ibidem plurium causarum juncta operatione plane efficitur, ut homines, ex eadem stirpe cum Taheitensibus et Sandvigianis prognati in universum tamen minus robusti evadant, eorumque proceres non adeo pinguescant, sanguinis autem acrimonia maiore laborare videantur; unde vel elephantiasin, vel totius corporis squalidissimam purulentamque exulcerationem non raro generatam fuisse novimus. Quum enim huius archipelagi australiores insulae, fontibus et rivulis aquae purioris penitus careant, incolis suis non solum potum salubrem, sed etiam balnea in climate aestuoso maxime salutaria denegant. Deinde, quod forte maximi momenti est, blandissimi artocarpi fructus ibidem rarius occurrunt, atque radices jam commemoratae ari, dioscoreae, taccae, huius alimenti saluberrimi vices agunt, quae licet coctura vel tostione a volatili et fere deleteria causticitate liberentur, tamen adstringentium et acrium indolem non ita plane exuunt, ut suspicionem movere omnino non valerent, apud homines iisdem perpetuo altos tandem massam sanguinis et humorum exacerbari, nimiaque acredine accendi posse. E contra vero blandiori diaeta, horaeisque fructibus aquosis usi taheitenses, aquae potatores, quorum corpora crebris ablutionibus humectantur et emolliuntur, non possunt non obesiores reddi, cum revera succi corporis humani tot diluentium juncta actione nimis debilitarentur, nisi transpiratio in regionibus calidioribus abundantior, phlegma superfluum tolleret.

Sunt qui climatis influxum in res humanas pertinaciter negant; ii Novam Zeelandiam vellem adeant, cuius regionis incolae cum Taheitensibus et indigenis archipelagi Amicorum sermone conveniunt, cum quibus etiam fabulae religiosae, et traditiones, nec non ipse vultus et color communem iisdem originem fuisse testantur. At profecto maximam inter hasce gentes ortam a climatis necessitate morum diversitatem mirarentur. Primi enim novae Zeelandiae coloni, qui ad huius regionis oras boreales appulerunt, saccharatum licet convolvulum chrysorrhizum, radicesque ari et dioscoreae secum attulissent, piscaturae tamen, quae facilem commodamque victus rationem iisdem pollicebatur, sese addixerunt; horticulturam, prout operosior erat, sensim versus australiorem extremitatem terrarum errabundi prorsus deseruerunt. Quare singulis familiis insulam pervagantibus et ab invicem segregatis, cum jam nullo societatis vinculo amplius compescerentur, ad libidinosam ferocitatem patebat reditus. Incertus enim piscaturae proventus eas frequenter loco migrare coëgit, ut victui prospicerent; hinc inter diversas familias, quotiescunque fame perductae in idem littus piscosum escendissent, de Littorum dominio acerrime dimicatum est. Apud victos inde pariter ac victores irata fames aluit inimicitiam, animosque sibi invicem infensiores reddidit. Eo usque tandem vindictae cupiditas apud irritabile illud et iracundum genus hominum invaluit, ut etiam in occisos hostes dentibus saevire assueverint. Cum igitur bellicam virtutem et fortitudinem maximi faciant, neque cuiquam honorem habeant, nisi corporis viribus plurimum polleat, hinc iniquam et vere tyrannicam in sexum sequiorem potestatem exercent; quin spretas ac despectas uxores non solum ad vilissima, eaque molestiora officia adigunt, sed et matrem septennes pueri impune conviciantur aut scelesta manu feriunt.

Corpus a frigoris iniuria pannis e phormio textis, plumisque avium aut pelle canina munitis tuentur. Sed igni circumiacentibus intra fumosa tuguria munditiae nulla cura est, cum ab omni lavatione squalidi atque pediculosi abhorreant, nec non pigmento rubro et oleo rancido vultum foedare consueverint, ut hostibus terrorem injiciant. Victus, quemadmodum superius monui, praecipuus pisculentus est, piscibus enim et recenter captis, et ad solem exsiccatis vescuntur. Docuit tamen etiam dira necessitas ad sylvas confugere, filicumque radices medulla farctas effodere, dum vexatum procellis

atrum defendens pisces hiemat mare.

Harum filicum in borealiori insula, quae populosior est, cum ingentes acervos collectos vidisset Cl. Crozet, simulque comperuisset radicum Convolvuli, ari et dioscoreae culturam ibidem non plane negligi, hominibus Novae Zeelandiae victum vegetabilem esse nimis festinanter inde collegit. Idem navarchus experientissimus apud incolas istius regionis frequentem gummi cuiusdam calefacientis comissationem observavit. Neque iam recuso, in calidiore Novae Zeelandiae parte, advenas e Zona torrida homines consuetudinem vegetabilis alimenti conservasse; quin potius libenter concedam hoc stabili et minus erratico vitae genere effectum fuisse, ut numerus eorum magis accresceret, civitatisque et regiae potestatis primordia ibidem una progerminarent. Verum ex autoptarum consensu facile colligitur, barbaros in boreali Novae Zeelandiae parte horrido carnium humanarum adpetitu, ferocissimo in hostes animo, ad vindictam iramque proclivitate non solum australiores familias, mereque ichthyophagas aequare, sed et tanto iisdem praestare, quanto in universum viribus corporis membrorumque immanitate eas antecellant. Qui ciborum ad animi adfectus excitandos potentiam agnoscunt huius tantae ferocitatis stimulos forte ab alkalescente piscium substantia petant, cum etiam in temperatiore insula, pisces saltim ex parte, hominum nutrimento inservire noverint.

Similem huic differentiam, quae inter diversas nigrae gentis colonias intercedit, brevissimis verbis expediam. Ex his, qui Novae Caledoniae insulam aridam et montuosam incolunt homines reliquos mansuetudine pacisque studio superare videntur, Statura iis aliquanto procerior, color fuscus quidem, sed ad castaneum vergens: capilli torti, nec tamen plane ut in aethiope lanati. Eorum arva plantationi radicum ari et dioscoreaa idonea, in regione littorali, aquis marinis stagnantibus subinundata et rhizophorae, ficuumque radicantium denso frutice intercepta, ligonibus sedulo confodiuntur. Soli sterilitas autem improbum incolarum laborem parce nimis remuneratur; quare et piscatu vitam sustentant, et ad sylvestria succedanea e regno vegetabili recurrunt, corticesque insipidos hibisci tiliacei exsugunt.

Novarum Hebridum contra foecundissima tellus est, quas scilicet calor intestinus vulcani non solum refocillet, sed et late dispersus laetificet cinis. Ibidem hortuli, quos indigenarum industria plantavit, intra spissum undique nemus absconditi latent, Musae inprimis fructibus, citro, ficubus edulibus, nucum vario genere, tum etiam ari et dioscoreae radicibus divites. Ipsa hinc inde farinosis onusta fructibus artocarpus, licet minus frequens, conspicitur; domesticae porro volucres suumque greges circa domicilia vagantur. Succurreret cuiquam forte illam naturae altricis ubertatem intuenti, ut in hisce insulis hominum stirpem bene saginatam, corpulentam, segniorem, imbellem, pacisque et veneris, otio quae maxime aluntur, artibus deditam exspectaret. Enimvero miraretur quod citra spem illi obviam fierent (praeprimis in Malicollo insula) nigerrimi homunciones, naso simo, angulo Camperi acutiore 2 , capillitio crispo et lanato, exiles, macilenti, deformes, nudi, cingulo armillisque strictissimis coarctati, garruli, ingeniosi, astuti, histriones, agilissimi, irrequieti, suspiciosi, trepidi, sagittis clavisque perpetuo armati, mulierum osores, anthropophagi! Quod vero insulae Tannae indigenis contigerit, mallicollensibus ingenio magis mitescere, eosque proceritate corporis artuumque masculo vigore superare, id procul omni dubitatione, familiari quam habent cum quadam albidae gentis colonia consuetudini tribuendum est. Nam praeter vernaculam suam, intelligebant etiam linguam societatis et amicorum insulis communem, eamque ultra proximam insulam Irronan, in alia, cui nomen Itonga, in usu esse nobis referebant.

Haec praemittenda mihi videbantur, cum adumbrationem plantarum molitus essem, quae ad rem cibariam in terris australibus pertinent; neque iniucundum hunc introitum, nec prorsus inutilem ratus, qui etsi nova et inaudita non proferat, certis tamen et fide dignis observationibus doctrinae utiliori ministret. Equidem mihi videor illorum opinionem recte amplexum esse, qui maximam inter hominum familias diversitatem organicam, ab ipso generationis typo derivandam, morumque notas characteristicas, et consuetudinum perpetuitatem imitatione maiorum oriundam existimant; climati tamen aliquid virium inesse ad inflectendos animos non omnino recusant. Sed etiam in cibi potusque diversis generibus, non solum corporis humani fabricam singulariter renovandi immutandique, verum ipsiusmet animi energiam excitandi aut demulcendi vim sane maximam delitescere, celeberrimi nominis viri strenuis argumentis demonstrare conati sunt. Famis enim sitisque dolore sollicitatos homines, ut detritas de corpore particulas novis supplementis restituant, diluantque sanguinem motu naturali spissatum, alkalescentem edulcorando restaurent, ex deglutitis et in ventriculo solutis corporibus organicis paratum succum tubulis villosae tunicae susceptum, et in glandularum plexibus demum assimilatum, venis haurire quidem, eoque machinam animalem perpetuo resarcire, sed pro diversa principiorum in alimentis miscela diversissimum profecto habitum nancisci asseruerunt, cuius etiam in sensus internos reactionem manifestam simili ratione contingere arbitrati sunt, qua mutato instrumentorum mechanismo, effectuum discrimina in operibus humano artificio elaboratis plane deprehenduntur. Adduxerunt in huius doctrinae defensionem exempla morborum varii generis, quorum fons et origo sublato elementorum nostri corporis aequilibrio debetur, sanandorum autem ratio in eodem mutata diaeta adhibitisque remediis efficacibus restituendo consistit. Tum in medium porro protulerunt animi affectus hoc vel illo cibo potuve interdum sopitos aut exsuscitatos; nec non denique inter tot gentium diversissima ingenia, mitissimum phytiphagis, atrox et bellicosum sola carne vescentibus tribuerunt. Cum autem singula, quibus haec opinio fulciri solet argumenta, post Hallerum denuo recensere3 supervacaneum et citra huius opellae propositum foret, id unum, missis coniecturis fallacibus adiiciam, ad immutandum typum varietatum humanarum, ex observationibus superius enumeratis, non adeo notabilem esse in terris australibus ciborum efficaciam.

Plantae in oceani australis insulis esculentae quinquaginta quatuor in universum mihi innotuerunt, quarum viginti sex ante nostrum iter botanicis incognitae erant. Harum universalissimae

sunt, (cum etiam extra tropicos reperiantur,) Convolvulus chrysorrhizus, Dioscorea alata, Arum macrorhizon et esculentum; his proxime accedunt, tropico tamen inclusae: Musa paradisiaca, Cocos nucifera et Artocarpus incisa; reliquae omnes in una alterave insularum congerie desiderantur, aut minus frequentes sunt. Numeravi porro in Societatis insulis species esculentas viginti sex; in amicorum insulis totidem; sed nonnullas diversas; in novis Hebridibus circiter viginti; in nova Zeelandia sedecim, quibus comprehenduntur antiscorbuticae septem Europaeis quidem pretiosissimae, sed quarum apud incolas ad rem cibariam nullus est usus.

Erunt forte, qui in tenui laborem me collocasse existiment. Attamen non defuit, qui ex hac tenuitate oriundam gloriolam legitimis dominis praeriperet, et alienae messi immiteret falcem4. Taceam rerum naturalium

Sic Vos non Vobis

Hos ego versiculos feci, tulit alter honores!

cognitionem, usu semper esse anteriorem; et earum quae nostro itinere innotuerunt ad hominum necessitates adplicationem, etiamsi parte faltem aequalibus nostris contingat, posteritati tamen clarissime perspiciendam demum reservari.

Quod reliquum est, quemadmodum adversaria mea rursus evolventi grata mihi erat absoluti peripli commemoratio, ita spero, mi lector, descriptiones sequentes botanicas et tibi aliquam voluptatem allaturas, qua mecum gaudeas fruarisque.

Datum Vilnae Lithuanicae, anno MDCCLXXXVI.

D. GEORGIVS FORSTER.

I.
FRVCTVS

1. ARTOCARPVS INCISA. F

A foliis incisis. M. S. V. p. 838. (Monogr. mea: vom Brodbaum 4to 1784).

Arbor crassitie hominis, altitudine quadraginta pedum et ultra, trunco erecto, ligno molliori, levi, flavicante; libro efibrillis rigidiusculis reticulato, albo; cortice laevi, rimoso, pallide cinereo tuberculis exiguis raris asperso. Arboris partes laesae omnes liquorem fundunt glutinosum lacteum.

Rami in comam amplam subglobosam fastigiati, inferiores longiores, distantia decem sive duodecim pedum supra terram e trunco prodeunt, fere horizontaliter patentes, sparsi, subverticillati. Ramuli adscendentes, apice floriferi, fructiferique.

Folia alterna, petiolata, ovata, supra medium in lobos septem novemve lanceolatos acutos profunde dissecta, sinubus rotundatis; caeterum integerrima, utrinque glabra, laevia, patentia, laete virentia, subtus pallidiora, membranacea, sesquipedalia, undecim pollices lata, venosa, nervis crassis, numero loborum e rachi communi excurrentium. Folia juniora sicut partes omnes teneriores arboris tactu glutinosa sunt.

Petioli teretiusculi, laeves, adscendentes, bipollicares. Stipulae binae, folia juniora involventes, lanceolatae, acuminatae, concavae, integrae, intus laeves, extrorsum pilosae, deciduae, tripollicares.

Pedunculi in apice ramulorum, et axillis foliorum summorum solitarii, teretes, pilis raris conspersi, erecti, bipollicares.

♂ Flores Masculi ad folia summa:

CAL. Spathae nullae. Amentum subcylindricum, clavatum, carnosum, erectum, spithameum, flosculis fessilibus, exiguis innumeris, tectum, caducum. Perianthium proprium minimum, bivalve, valvulis aequalibus, oblongis, obtusis, concavis, arcte cohaerentibus, clausis, luteo fuscis.

COR. nulla.

STAM. Filamentum unicum brevissimum in fundo perianthii. Anthera erecta, oblonga, simplex, longitudine filamenti.

♀ Flores Feminei in apice ramulorum.

CAL. Spathae bivalves, ovato-lanceolatae, compressae, acuminatae, erectae, apice inflexae, molle, spithameae, primum clausae, deinde deciduae, in apice pedunculi. Spadix? globosus, germinibus plurimis connatis tectus. Perianthium nullum.

COR. nulla.

STAM. nulla.

PIST. Germina numerosa, obverse conica, connata, receptaculo innata, apice convexiuscula, singula superficie subhexagona. Styli vix ulli, brevissimi simplices, numero germinum, solitarii. Stigmata, puncta, prominula, marcescentia, (in aliis varietatibus, bifida; Thunberg).

PER. Bacca globosa, glabriuscula superficie hexagonis conscripta, pallide virens; maxima dodrantalis; pulpa farinacea, alba, subfibrosa, maturitate succosa, flava; receptaculo clavato, carnoso, longitudinaliter fibroso, palmari, adnata.

SEM. (in hac varietate). Rudimenta sterilia, minuta, oblongiuscula, emarcida, fusca, apice pilo decies longiore coronata, pulpae immersa.

Varietates praecipuae huius arboris duae sunt α) Fructu apyreno; haec iterum in quinque ordines dispescitur quarum nomina lingua, taheitensium vernacula sunt sequentia:

a) Uru, fructu apyreno globoso, laevi, mutico, vulgatissimae, quam modo adumbravimus, varietati proprius.

b) Maira fructu apyreno ovali, mutico, foliis profundius dissectis.

c) Patea, fructu apyreno, oblongo scabro, quasi squamoso.

d) Tatarra, fructu apyreno, ovali, germinibus verrucoso-mamillaribus stylo persistente muricatis; his accedit e) Soccus lanosus Rumph. herb. amboin. I. tab. 32. fructu apyreno muricato, intus lanato-fibroso.

β) Fructu seminifero, cuius descriptionem dederunt Rumphius et Sonnerat. Haec olim in Taheiti insula cum praecedente reperiebatur, sed progressu temporis neglecta periit, quum apyrenae varietatis ad rem cibariam praestantior sit usus. Semina magnitudine fere castaneas exaequant, oblonga, subangulosa, utrinque in acumen produira, tunicis propriis, brunnea et alba, corticata, singula interstincta membranulis sive tunicis pluribus (e germinum abortu) et carne minus abundante succosa. Haecce semina in primis Celebae insulae hominibus pro alimento praecipuo inserviunt, qui eadem cinere fervido tosta, vel in aqua cocta, vorant.

Apyrena artocarpi varietas conjunctim cum seminifera adhuc in marianis insulis reperitur; in novis porro Hebridibus ac in amicorum archipelago, licet rarior, occurrit; copiosissima autem omnium in societatis et marchionis mendozae insulis, atque satis abunde in Sandvigiis nonnullis colitur. Vidi etiam semel artocarpi stirpem juniorem in arboreto quodam novae Caledoniae, ubi inter rarissimas procul dubio recenseri debet.

Fructus hicce apyrenus perfecte maturus, pulposus, dulcescens, facile putrescit, atque tum alvum fertur nimis laxare; immaturus vero farinaceus est, et in fornace subterranea, vel etiam super igne tostus, saluberrimum et gratissimum nutrimentum praebet, sapore panis triticei non adeo dissimile, tametsi cum radicibus helianthi tuberosi sive etiam solani tuberosi quandam similitudinem habeat. Octo continuis mensibus taheitenses et adiacentium insularum marchionis incolae hocce inprimis cibo vescuntur, neque per reliquos quatuor menses, a Septembre in finem Decembris, sub ipso inflorescentiae et grossificationis tempore eodem prorsus carent, cum loco recentis fructus massam pulpae, fermentatione acidulatam, in panis speciem coquere probe norint, eamque in deliciis habeant. Liber arboris ad rem vestiariam pari modo, quo mori papyriferae liber, adhibetur; lignum pro cymbis, domibusque exstruendis; amenta mascula pro fomite igniario; folia pro cibis involvendis manibusque abstergendis inserviunt. Succus lactescens glutinosus coquendo inspissatur, et in viscum avibus capiendis idoneum convertitur; idem admistum aliis ingredientibus gluten praebet, quod hydriarum fissuris illini solet. Trium arborum annona ad alendum unum hominem sufficit.

2. MVSA PARADISIACA. Linn

M.( Paradisiaca) spadice nutante, floribus masculis persistentibus. M. S. V. p. 902. n. 1.

M. ( Sapientum) spadice nutante, floribus masculis deciduis M. S. V. p. 902. n. 2.

Planta culta per totius orbis regiones calidas, in america ante hispanorum ad ventum ignota, e guinea ad americae insulas aequinoctiales primum allata, in oceanum pacificum una cum hominibus ex orientali India migrasse videtur, ibidem enim in omnibus insulis, praeter demersas et desertas, passim colitur, et in varietates praesertim in archipelagis amicorum et societatis numerosas degeneravit. Propagatur e radice et stolonibus, foveae immissis, cum cinere herbisque concrematis, quibus calcis e conchis interdum pauxilium adjici solet, ut fructus cito progerminent, hae praecociores varietates mense sexto, immo quarto nonnunquam fructus proferunt, reliquae racemo nonnisi post decimum octavum mensem onustae ccrnuntur. Fructificatione peracta, tota stirps, excepta tamen radice novos agente surculos, emoritur.

Fructus, prout diversa est varietatum indoles, alii crudi alii nonnisi tosti sive assati comeduntur; horum priores hortorum taheitensium praecipuum ornamentum constituunt; posteriores vero, utpote frigori magis assuefacti, in montuosis insularum tractibus, locos nemoribus undiquaque clausos occupant. In moluccano archipelago, pulpam tostam horum fructuum masticando in pultem reducunt matres, quam infantibus etiam nolentibus in os ingerunt, eosque ut offam deglutiant variis artibus cogunt. Cibus est facilis digestionis, iis qui e onginquo itinere maritimo adpel unt maxime salutaris et delicatus; mihi tamen, propter nauseosam glutinosamque dulcedinem semper iniucundus. Viscida haecce qualitas videtur stomacho debiliori infensa, constipat alvum, flatusque gignit. Rumphius etiam maturos crudosque musaefructus, cum facile putrescant, in dysenteria epidemica, malignitatem humorum adaugere credidit. Idem indefessus naturae observator, in moluccano archipelago sedecim musae varietates enumerat, quarum plurimae etiam in austrasiae insulis reperiuntur: eas vero verbis exprimere, vel differentiam specificam veram qua Musam paradisiacam a Musa sapientum dignoscere liceret, me nondum reperire potuisse, lubenter fateor. Figuras enim Ehretianas a Rheedianis (Trew. t. 21. 22. 23 et Hort. Malab. p. I. t.12. 13. 14). nihil discrepare quis non videt, licet b. Linnaeus illas Musae sapientum, has vero paradisiacae tribuerit ?

I. Musa corniculuta , (Pisang Tando) cornu bovis figura et magnitudine fructuum aemulat; variat fructibus mollibus flauis, quos femineos vocant, et masculis dictis, duris, viridibus, longioribus, austeris, ut nonnisi tosti aut cocti mensae apponi queant. Singula bacca saepe duodecim pollices longitudine exaequat, brachii fere crassitiem adtingit; quare racemus suffulciri solet, ne pondere suo abrumpatur.

II. Musa exsucca (Pisang Gabba Gabba) parum a praecedente differt, nisi fructu tenuiore, ex albido flavescente, substantia siccissima, austera, donec sub cineribus fervidis torreatur.

III. Musa tetragona (Pisang Cro) fructus gerit spithameos, angulosos, plerumque tetragonos, extus virentes, intus albos, acidulos, duriusculos.

IV. Musa acicularis (Pisang Dsiernang). Fructus palmares, trigoni, acuminati, acumine longo filiformi, styli persistentis vestigio. Racemus septem pedes nonnumquam longus est, ducentos et quinquaginta fructus in septemdecim verticillis non raro adnectens. Cortex, medullae rufescenti et sacchari instar micanti, fortius quam in congeneribus adhaeret.

V. Musa coriacea (Pisang Culit-Tabal). Cortex crassissimus fructus, recondit pulpam mollem, pallide rufam, pentagonam, ora interiore angustissima. Haec quoque frixa aut tosta solet mensis apponi, licet etiam cruda eadem in cibum cedat modo bene matura sit. Ad hasce quinque varietates, quibus etiam decima adnumeranda, taheitensium varietates sylvaticae et montanae, quas Febhs vocant, mihi spectare videntur; harum maxima, maturitate extus et intus intense fulvo colore gaudet.

VI. Musa mensaria (Pisang Medji). Hujus fructus palmaris sive spithameus, teretiusculus, striis notatur quinque elevatioribus, obliteratis, inaequaliter dispositis, vt fere trigonus appareat. Maturus e sulphureo colore flavescit, facillime decorticandus, pulpa albida, fractura micante, sapida- dulci, ac si aliquid aquae rosarum esset admistum. Ad torrendum, nisi immaturus, non valet, sed crudus comeditur; facile putrescit, cum et cito ad maturitatem perficiatur. Stipes altior quam in pluribus varietatibus; folia fusco maculata. Haec imprimis et proxima sequens, apud taheitenses Meiya vocatur, vocabulo quod a voce malaica Medji parum absonum videtur.

VII. Musa regia, (Pisang Radja) gaudet fructu praecedenti affini, sed multo breviore, vix digiti longitudine, pollicem crasso, glabro, aequali, cortice tenuiore, sapore dulci et grato; quare a bataviae urbis incolis, maxime appetitur & reliquis musae varietatibus palmam praeripit, mensisque crudus apponitur.

VII. Musa purpurascens (Pisang Mera) forma fructuum cum M. regia convenit, colore differt; cum enim progerminent fructus externe purpureo fusci sunt, croceo intermixto. Caro alba, acidula, edulis tamen sine praeparatione. Stipites, folia et racemi colore purpureo virenti infecti sunt.

IX. Musa punctata (Pisang Salpicado). Fructus brevis, teretiusculus, flavus, minute nigro punctatus: cetera cum M. mensaria conveniunt.

X. Musa dorsata (Pisang Swangi). Fructus crassus, sex pollicaris, protuberantiis longitudinalibus inaequaliter angulosus lateribus irregularibus. Pulpa intense lutea seu rufa, duriuscula mucosa, acidula, subaustera; qua nec frixa, nec cruda vescuntur homines, ad pultem tamen pro infantibus usurpatur, et omnium vilissima habetur. Stirps reliquis altior.

XI. Musa granulosa (Pisang Batu sive Bidji); figura praecedentis, teres, tenuior, virens, pulpa mucosa, molli tamen et dulcescente, repleta seminibus duris, nigricantibus instar paeoniae seminum. Stipes altus, per surculos adeo multiplicatur ut brevi tempore magnum spatium occupet. Linnaeus hanc varietatem Musae Troglodytarum adnumerat.

XII. Musa fatua (Pisang Alpnuru) fructus geri paruos, crassos, tereti compressiusculos, cinerascentes, viscosos, saporis fatui, tostos tamen bonos.

XIII. Musa coarctata (Pisang Bombor) est fructu breuissimo, ovi gallinacei magnitudine, glabro, tetragono, apice obtuso, crudo eduli.

XIV. Musa papillosa, (Pisang Sussu). Minores quam M. mensaria fructis gerit, pollicem crassos, angulosos, apice papillaeformi, flavescentes, pulpa duriuscula, acidula, vili, quae torreri potius debet, quam cruda comedi. Folia huius varietatis tenella, farina quasi conspersa sunt, qua abrasa, color fuscus adparet, qualis et deglupta extima membrana in stipite conspicitur.

XV. Musa pumila (Pisang Kitsil) Stirps humilis, cum foliis humanam altitudinem non excedit. Fructus rotundi, digiti longitudine, sed crassiores, extus lutei, glabri, cortice tenui fragili. Pulpa dura, acidula, tamen ut fertur, grata, et ficuum saporem suscipiens si fuerit in aqua cocta. Racemus licet humilis tamen usque ad ducentos fructus non raro profert. Haec varietas gaudet solo pingui, terraque daedalaea, lapillis mixta, atque hortos montanos amat in syluis absconditos. Musae reigae degenerem filiam putat Rumphius.

XVI. Musa lunaris (Pisang Bulang-trang). Huius racemus, stipes, folia flaua sunt, fructusque albidi, ita ut noctu lunae radiis illuminata, tota stirps similem colorem reflectat, unde nomen malaicum nacta est.

3. SPONDIAS DULCIS. F

S. petiolis teretibus sexjugis: foliolis serratis, costatisque F.

Arbor procera, umbrosa, coma pulcra, late diffusa. Truncus crassitie, corpus humanum superat, erectus, ramosus, quinquaginta pedum altitudine, quotannis ante nouam foliationem florens, mense septembri.

Rami diffusi, patentes, teretes, cortice brunneo, scabro. Folia sparsa, conferta, petiolata, pinnata, sexjuga cum impari; foliola oblongo-lanceolata, acuminata, subtilissime serrata, glabra, patentia, costata neruo marginali, venis plurimis simplicibus parallelis rectis, a rachi media in costas ad angulum rectum excurrentibus, saturate viridia, palmaria. Petioli communes, teretes, laeues, patentes, pedales; proprii suboppositi compressiusculi, semipollicares.

Pedunculus in apice ramulorum uniuersalis, terminalis, teres, laeuis, erectiusculus, longitudine petioli communis. Racemus magnus compositus. Pedunculi partiales alterni teretes, glabri, horizontales, superiores sensim minores adscendentes palmares; pedicelli vniflori, sparsi breuissimi. Flores parui, flavo-virentes.

CAL. Perianthum inferum, minimum, quinquepartitum laciniis aequalibus, acutis pallide viridibus.

COR. Petala quinque lanceolata, patentissima, calycis laciniis interjecta, infera.

Nectarium? Annulus carnosus, torulosus, germen cingens, flauus.

STAM. Filamenta decem subulata, petalis breuiora patentia. Antherae ouatae, erecto-incumbentes.

PIST. Germina quinque minuta, globosa, basi coalita.

Styli quinque cylindrici, basi approximati, apice recurvi, longitudine staminum. Stigmata obtusa.

PER. Drupa oualis, obtusa, magna, glaberrima, aurea, odore sub nauseoso foetida; putamine exteriore tenuissimo, punctato, acri, dentes arrodente, amaricante, pulpa carnosa, succulenta, dulci, acidulata, aromatica, fragrante. Nux in medio dura, lignosa, ouata, fibrillis duris pungentibus undiquaque echinata, quinquelocularis, dissepimentis membranaceis.

SEM. Nuclei solitarii, ouati, compressi, quamplurimum abortini.

Haec spondiae species per societatis et Amicorum insulas colitur, inprimis in Taheiti frequentissima. Eius fructis siue vere aurea poma in racemulis nutantibus proueniunt, et sapidissimis saluberrimisque jure adnumerantur, ejusdem fere ac Bromeliae Ananae fructus saporis, sitim non solum facile tollunt sedantque, sed etiam aegris, licet biliosis affectionibus et obstructionibus laborantibus, sine discrimine conceduntur; aluum leniter reserantes, antiseptici, et inter horaeos fructus dignissimi qui principem locum occupent. Nomen taheitensium e-Vi. Determinent alii, an haec nostra species cum spondia Myrobalano Linnaei, M. S. V. p. 428. n. 2. siue Celeberr. Jacquini spondia Mombin conjungenda sit, nec ne. Si rectius segregavi,

Linnaeanae species novis differentiis specificis donandae sunt.

4. CITRUS AURANTIUM. Linn

C. petiolis alatis, foliis acuminatis. M. S. V. p. 697. n. 2.

Aurantia mala in novis Hebridibus reperiri auctor erat Petrus Fernandez de Quiros, primus harum insularum inventor, qui eadem terrae Manicolae, sive Mallicollo tribuit. In hortis harum regionum littori vicinis tamen hanc arborem nusquam vidimus, neque forsan testimonio nauarchi hispani fidem adhibuissemus, nisi tandem in extrema huius archipelagi versus austrum porrecta Tanna insula, fructus aliquot immaturos incolae semel venum obtulissent, quos pro veris aurantiis agnouimus. Non igitur dubitandum est, quin haecce hesperidum poma ab indigenis culta, rei cibariae harum insularum adnumeranda veniant.

5. CITRUS DECUMANA. Linn

C. petiolis alatis: foliis obtusis emarginatis. M. S. V. p. 697. n. 3.

Frequentissima est in amicorum insulis arbor procera, umbrosa, pulchre comata, floribus fragrantissimis, fructibus maximis sapidissimis superbiens, qui belgice Pompelmoesen audiunt et inter congeneres omnium saluberrimi habentur. Hi fructus toti constant paruis folliculis, facile et quidem sine diruptione pelliculae separabilibus. Apud incolas insularum Euwa siue Medioburgi, Namoka siue Rotterodami et Tongatabu siue Amstelodami, nomine Moliya distinguuntur.

6. EUGENIA MALACCENSIS. Linn

E. foliis integerrimis, pedunculis ramosis lateralibus. M. S. V. p. 461.

Haec arbor plurimis insulis oceani australis intra tropicos communis est, et praesertim colitur in Taheiti, congeriebus insularum Societatis, Marchionis, Sandvigii, nouarumque Hebridum. Fructus albicans est, roseo tinctus, pyriformis, interdum pugni fere magnitudine, sed pierumque multo minor, ex acidulo saccharatus, aqueus et succosus; salubris itaque et etiam aegros morbo inflammatorio decumbentes refrigeratione confortans. Corticem tritum et in lacte acido epotum Rheedius inter antidysenterica laudat. (Hort. Malab. I. p. 30.) Nucleus in centro drupae solitarius est; perperam Parkinsonius (Journal p. 40) pericarpium seminibus farctum dixit. Arbor magna et procera, foliis maximis umbrosa, taheitensibus Heiya vocatur. Dubito an praeter hancce speciem etiam Eugenia Jambos inter plantas insularum australium ciuitate donanda sit.

7. FICUS ASPERA. F

F. foliis oblique cordatis, sinuato-dentatis, vtrinque asperis: fructibus turbinatis, calycis margine obsoleto adnato. F.

Arbor quatuor siue quinque orgyarum altitudine, foliosa, ramis articulatis.

Folia alterna subpetiolata, ouato-cordata, acuminata, sinuato-dentata, disco interiore angustiore, vtrinque aspera, pilosa, patentia, spithamea. Petioli breuissimi, alterni, sparsi, teretes, superius sulco exarati.

Receptacula axillaria, gemina, sessilia, turbinato-globosa, extus sericeo-tomentosa, alba, magnitudine Ficus Caricae Linnaei, carnosa, succosa, sapida. Calyx communis nullus; sed margo obsoletus integer vix bi seu tridentatus, receptaculum in ea regione cingit, vbi magis dilatari incipit.

Colitur in hortis et arboretis Tannae insulae. Fructus dulces, grati, crudi comeduntur. Folia juniora cocta indigenis sapidum olus praebent.

Confer: Rheed. Hort. Mal. p.III. t. 62.

8. FICUS GRANATUM. F

F. foliis ouatis integerrimis: pedunculis terminalibus, geminis horizontaliter divergentibus, fructibus calyculatis, globosis. F.

Habitat cum praecedente in Tanna, similiter culta, propter fructum edulem, dulcescentem, aquosum, subinsipidum.

Arbo procera vmbrosa, caudice multangulo toroso. Rami omnes adscendentes, longi, teretiusculi, subarticulati, cinereofusci, inaequales, ramulis teretibus articulatis, apice tantum foliosis.

Folia conferta alterna, petiolata, ouata, integerrima, glabra, venis raris flauis, supra intense viridia, inferne lucidiora, spithamea et vltra, patentia. Petioli teretiusculi, glabri, patentes, longitudine quadrantis foliorum. Gemmae terminales arctiores spiniformes, totae pilis badiis vestitae.

Pedunculi axillares folii supremi et proximi, gemini, crassi, breuissimi, teretes, horizontaliter diuergentes.

Receptacula globosa, magnitudine Ficus Caricas superant, subpubescentia, rosea, maculis flauis conspersa, intus purpurea, pulposa, mollia.

Calyx communis triphyllus, foliolis ouato subrotundis paruis.

9. FICUS INDICA? Linn

F. foliis lanceolatis, integerrimis petiolatis, pedunculis aggregatis, ramis radicantibus. M. S. V. p. 922. n. 7.

Arbor in Tanna, nouarum Hebridum insula, umbrosa, excelsa propter fructas parvulos et insipidos tolebatur. Hi ex eodem puncto sen cicatricula caudicis plures aggregati proueniebant, ita vt totus truncus iisdem consitus esset. Descriptionem huius speciei ex meis Schedis deperdidi; an cum Ficu indica Linnaei merito conjungenda sit, etiamnum dubito. Eiusdem forte speciei est Ficus in Tongatabu sponte nascens, cuius fructibus Cerasi minoris magnitudine incolae vescebantur, et iisdem nomen Matte imponebant, quod in o-Taheiti diuersae prorsus speciei, nempe F. tinctoriae proprium. Cook. it. nouiss. Vol. 1. pag. 332.

10. PANDANUS ODORATISSIMA. Linn. M. S. V. p. 878

Athrodactylis spinosa Forst. Charact. gen. 75.

Radix. Caudices plures descendentes, divergentes, altitudine semiorgyali supra terram elevati, simplices, teretes, glabri brachii crassitie, apice, vbi terram intrant, fibris aliquot praediti.

Truncus arboreus bi seu triorgyalis, crassitie femoris, teres laeuis, annulis eleuatis approximatis notatus, erectus, interdum ramosus, cortice tenui cinereo, ligno spongioso. Rami subdichotomi, erecto patentes, saepe diuaricati, teretes, e casu foliorum annulati, apice foliosi.

Folia terminalia confertissima tristicha vel tetrasticha, sessilia, ensata, longissima, acuta, extus carinata, aculeis antrorsum versis confertis in margine et carina vndique spinosa, venis transuersis rectis carinae perpendicularibus notata, glauca, tripedalia, basi binos pollices lata.

Pedunculus terminalis, nutans, teres, glaber, bipedalis, Thyrso decomposito, candido, pedunculis partialibus palmaribus, teretibus varie ramosis glabris, pedicellis pollicaribus, teretibus, erectopatentibus, staminibus consitis.

♂. Flores masculi. Bracteae alternae, lanceolatae, tenerae, erectae, margine serratospinosae, candidae, sesquipedales, florum thyrsos colligentes, loco spathae.

CAL. nulla.

COR. nulla.

STAM. Filamenta plurima (duodecim ad triginta) pedicellis sparsim insidentia brevissima. Antherae oblongae, acutiusculae, erectae, filamentis multo longiores.

♀ Flores feminei in diversa arbore. Folia terminalia quatuor ensata, dorso et margine serrato spinosa, pedalia, conniventia, spatharum vices agunt.

CAL. Spadix terminalis subglobosus fructificationibus numerosis tectus, viridis, spathis non inclusus. Perianthium nullum.

COR. nulla.

PIST. Germina numerosa, cuneiformia, apice convexa, interdum tuberculata, receptaculo conico sive globoso insidentia.

Styli? rudimenta aliquot brevissima, in apice cuiusvis germinis vel e centro prodeuntia vel etiam in quolibet tuberculo germinis, solitarie dispersa.

PER. Fructis subglobosus, maximus compositus. Drupae numerosae, cuneate, apice convexae, lateribus angulosae; farinaceae, monospermae.

SEM. Solitarium, ovale, laeve, magnitudine nuclei olivae, in centro cuiusvis drupae.

Varietates: α) fructibus tuberculatis discretis. Hort. Mal p. jj. t. 6.

β) fructibus convexis apice discretis, H. M. p. jj. t. 7.

γ) fructibus convexis, trisulcis connatis. H. M. p. jj. t. 5.

δ) fructibus convexis spinosis umbilicatis congestis. H. M. p. jj. t. 8.

Arbor littorea, sabulosa amans, sponte crescit in oris maritimis insularum fere omnium intra tropicos, etiam demersarum; fructu et foliis Bromeliae quodammodo similitudinem prae se fert; caudice singulari, apice tantum frondoso, palmis affinitate jungitur eodem ac forte maiori jure quam Stratiotes et Vallisneria. Flores masculi pollent odore fragrantissimo, sed dantur etiam varietates inodorae. Arabes et Zeylonenses propter hunc odorem Pandanos masculas colunt; Indorum mulieres, praesertim insulas orientales in habitantium capillos polline antherarum odoratissimo conspergunt; folia floralia autem et thyrsi racemulos in cistis inter vestes reponunt. Ternatenses eosdem flores nondum apertos cum carne et piscibus oleris loco coquunt. Bandanenses folia vulneribus imponunt, in australis autem oceani insulis storeae inde fiunt. Fructus in India ab Elephantibus vorantur; in o-Taheiti et circumjacentibus insulis a pueris exsugillari solent; si Artocarpus defecerit, etiam adulti iisdem vescuntur. Sunt colore extrorsum toti aurantii, intus flavi, odorem gratissimum et aromaticum fragorum vel Bromeliae Ananae spargunt, substantiam pulposo-farinaceam, saporis primum dulcescentis deinde adstringentis austeri: vires stypticas iis inesse docuit Rheede in Hort Malab. Fructus taheitensibus e-Vara; flores masculi Hinanno.

11. MORINDA CITRIFOLIA Linn

M arborea, pedunculis solitariis. M. S. V. p. 217.

Inter fructus edules insularum australis oceani succedanei locum occupant huius arbusculae baccae, quae Taheitensibus Nono vocantur, et pro cibo vsurpantur deficiente artocarpi annona. Ex Cookii novissimo itinere cognovimus hosce fructus, qui crudi viridi-flavescentes, aquosi et insulsi sunt, coctos, sive in fornace subterranea assatos, saporem gratum acquirere. Haec Morindae species in hisce regionibus spontanea est, cum passim et quidem in desertis etiam insulis reperiatur. Baccarum vires anodynas laudat Rumphius in Herb. amb. jjj p. 159.

12. SOLANUM AVICULARE. F

S. caule inermi fruticoso, foliis sinuato-pinnatifidis; corymbis terminalibus. F.

Huius baccae fulvae, pruni majoris magnitudine, acidae, parum dulcescentes subnauseosae, ab incolis Novae Zeelandiae avide vorantur, aviculis etiam gratissimae neque nostratibus omnino rejiciendae. Habitat sponte in Novae Zeelandiae dumetis ruderatisque.

Caulis fruticosus, erectis inermis ramosus, semiorgyalis. Rami herbacei, laeves, subteretes, crassitie fere digiti, breves.

Folia alterna, petiolata, sinuato-pinnatifida, inferius acuminata, pedalia, laciniis lanceolatis oppositis, trium parium cum impari, laevibus integris, saturate viridibus, palmaribus. Petioli semiteretes, laeves, patentes, sparsi.

Corymbi terminales duo sive tres, pauci-flori. Pedunculus vniversalis teretiusculus erectus, palmaris; partiales sex seu septem, sparsi uniflori, teretes, laeves, patentes, elevatione proportionali, pedunculo universali quasi per articulationem impositi. Flores violacei, pollicares, staminibus flavis.

CAL. Perianthium turbinatum quinquefidum, laciniis brevibus acutis.

COR. monopetala plicato-rotata, tubo brevissimo, laciniis quinque margine plica auctis.

STAM. Filamenta quinque corolla breviora. Antherae in tubum conniventes.

PIST. Germen oblongum. Stylus longitudine staminum. Stigma breve bilabiatum.

PER. Bacca ovalis, aurea, bilocularis.

SEM. plurima nidulantia.

13. ACHRAS DISSECTA F

A. floribus confertis, corollis octodecimfidis: foliis obovatis emarginato-retusis. F.

A. dissecta. M. S. V. p. 342, Linn. Suppl. pl. p. 210.

Manyl-kara. Rheed. Hort. Mal. part jjj. p. 53. t. 25.

Advena in hortis Malabaroram colitur nomine Manylkara, sive Karae manilensis, cum ex insulis philippinis allatam adseverent. Fructus huius arboris est pomum, forma et magnitudine olivae, oblongum, viridinitens, viscido et lacteo succo refertum, maturius purpureum, intus rufum, succulentum, carne acido-dulci, semen unum alterumve continens (reliquis loculamentis abortientibus), nucleo albo amariusculo. Hi fructus ibidem inter bellaria comeduntur. Folia cum curcumae radice et zinziberis foliis cocta et contusa ad cataplasma contra tumores adhibentur, Brachmanis Manil-gale (sed in tabula aenea nomen adscriptum Vanvalli ), Lusitanis Fruita Manilha, Belgis Loe-bessen sive chineesche pruynen vocantur; quod etiam apud Sinas crescant. Arborem proceram, caudice crasso, ramis longe lateque comatam dixit Rheede. Mihi semel visa est in Tongatabu insula, mense Septembri florens; fructus autem tunc temporis nullos perficiebat. E specimine sicco, quod pater optimus nobilissimo D. Baeck, Regis Sueciae Archiatro cum plurimis aliis dono miserat, Linnaeus, filius, descriptionem, quamvis imperfectam collegit, simul et nomen rescivit, quod huic plantae imposueram; inventorem invide sedulo reticuit.

Caulis arboreus, erectus, cortice cinereo-rufescente, tuberculato tectus. Rami lignosi, horizontali-adscendentes, teretes, tuberculati, cubitales (in nostro specimine). Ramuli erecto-adscendentes, secundi, teretes, tuberculati, apice foliosi, spithamei,

Folia sparsa, conferta, petiolata, oblongo-obovata, apice subemarginata, integerrima, erecto-patentia, glabra, coriacea, supra dilucide viridia, subtus pallidiora, bipollicaria. Petioli teretes, tenues, erecto-patentes laeves, fere pollicares.

Pedunculi uniflori conferti, vndique e ramulis inter folia prodeuntes, filiformes, patentes, saepe horizontaliter- dependentes, numerosi, longitudine petiolorum. Flores albidi diametro semipollicari.

CAL. Perianthium hexaphyllum, patens; foliolis ovatis obtusis, tribus exterioribus viridibus, interioribus tenerioribus albis.

COR. monopetala, octodecimfida. Laciniae sex majores lineares erectae, lateribus involutae, calyce longiores, stamina ante eruptionem foventes; duodecim dimidio minores, per paria inter majores positae, lineares, acuminatae, extrorsum revolutae. Nectaria e foliolis sex ovatis acuminatis inter lacinias majores corollae ad basin minorum positis, erectis.

STAM. Filamenta sex, subulata, erecta, ante apicem parum inflexa, longitudine calycis. Antherae incumbentes, lineares, acutae, basi bipartitae.

PIST. Germen superum, exiguum, multiloculare. Stylus corolla longior, filiformis, parum curvatus. Stigma capitatum.

PER., SEM. non vidi, sed baccam sive pomum e germine fieri ut in congeneribus, ex descriptione Rheedii constat.

Partes herbaceae huius arboris omnes lactescunt. Inter spontaneas harum insularum retuli, inscius, an fructus ab incolis pro cibo usurpentur.

14. CRATAEVA RELIGIOSA. F

C. inermis, foliolis aequalibus F.

Reperitur ad Coemeteria insularum o-Taheiti et Societatis, culta et deorum numini sacra. Fructus profert minus sapidos, edules tamen, quales Crataeva Tapia Linnaei, teste Rheedio; huic speciei etiam nimis affinis est; an cum eadem vltro conjungenda sit, dijudicent qui Tapiam observarunt. Nostra apud taheitenses e-Pura-au, sive Purataruru vocatur.

Truncus arboreus, mediocris altitudinis, erectus, ramosus. Rami patentes, teretes, adscendentes, lignosi, cortice oliuaceo, punctis elevatis albidis asperso.

Folia sparsa, petiolata, ternata: foliola ovato-lanceolata, acuta, acuminata, integerrima, glabra, tenera nervis venisque plurimis reticulata, spithamea; lateralia parum minora margine antico angustiore (sed non breviore) horizontaliter patentia. Petioli communes sparsi, patentes semiteretes, laeves, palmares; partiales brevissimi.

Cyma terminalis subcorymbosa, semipalmaris; interdum flores solitarii ex axillis foliorum summorum. Pedunculi vniflori teretes, laeves, laxi, palmares, patentes, basi crassiusculi: Flores sesquiunciales, exalbido virentes, staminibus rubicundis.

CAL. Perianthium margine inflexo receptaculum basi umbilicans, quadrifidum, laciniis lineari-oblongis, acutis, longitudinaliter rugosis.

COR. Petala quatuor (demto colore folia perfecte mentiuntur) erecta, ovato lanceolata, integerrima rachi dorsali venisque reticulata, laxa, tenera, candida, bipollicaria; unguibus calyce vix brevioribus, virentibus intus canaliculatis, extus convexis.

STAM. Filamenta sedecim, filiformia receptaculo inserta (nec gynandra) erecto patentia, petalis paullo longiora. Antherae oblongae, versatiles, inclinatae, e flavo rubicundae.

PER. Germen oblongum, pedicello longitudine staminum filiformi elevatum. Stylus nullus. Stigma sessile, plenum, obtusum.

PER. Bacca? oblonga, bivalvis? unilocularis, pedicello ad palmarem longitudinem elongato insidens.

SEM. oblongo-ovata, parieti valvularum affixa. -

15. CORIARIA SARMENTOSA. F

C. procumbens diffusa, foliis cordato-ovatis acuminatis integerrimis quinquenerviis, subpetiolatis: racemis axillaribus elongatis nutantibus. F.

Habitat sponte in fruticetis et dumetis Novae Zeelandiae. Barbari huius regionis incolae, inprimis ii, qui portum obscurum (Dusky bay) accolunt, baccatos fructus huius fruticis colligunt, et iisdem vescuntur.

Caulis fruticosus, vix arborescens, diffusus ramosissimus, sarmentis elongatis decumbentibus, tetragonis, laevibus, virescentibus, foliatis.

Folia opposita subcordato-ovata, subpetiolata, inferiora subsessilia, omnia integra acuminata acuta, horizontalia, laevia, quinque-nervia, palmaria. Petioli teretiusculi brevissimi.

Pedunculi axillares foliorum superiorum, solitarii, reclinati, spithamei; racemus simplicissimus longus cylindraceus nutans, pedicellis unifloris sparsis, teretibus, filiformibus, laevibus, erectis, semipollicaribus, bracteatis.

Bracteae brevissimae minimae ad basin pedicellorum extrorsum positae solitariae. Flores minuti virides, hermaphroditi.

CAL. Perianthium inferum, persistens breve, quinquepartitum, foliolis subrotundis concavis adpressis.

COR. Petala quinque viridia, ovata, patentia, calycem longitudine aequantia.

STAM. Filamenta decem capillaria corolla longiora. Antherae ovato-erectae, longitudine calycis.

PIST. Germina quinque depresso-coalita. Styli quinque filiformes acuti, patentes reflexi decidui, longitudine staminum. Stigmata simplicia.

PER. Bacca globoso-depressa, quinquepartita atro-purpurea, e petalis carnosis, conniventibus, semina tegentibus.

SEM. quinque reniformia, striata, glabra.

Nobis haecce species semper floribus hermaphroditis visa est, nusquam vero masculi aut feminei seorsim reperiebantur.

II. NUCES

16. COCOS NUCIFERA Linn

C. inermis, frondibus pinnatis: foliolis replicatis ensiformibus. M. S. V. p. 985. n 1.

Insulae oceani australis quae intra tropicos sitae sunt, fere omnes hanc utilissimam palmam ferunt, humiles etiam illae, quae vix superficiem sali supereminent et lithophytorum aedificiis superfructae sunt, ut plurimum harum arborum altissimarum coma condecorantur. Spontaneis igitur harum regionum vegetabilibus easdem adnumerare non dubitamus, licet etiam cultae ibidem dentur varietates, quas ut exempla in novis hebridibus docent, hominum cura nobilitavit, et praesertim ad rem cibariam meliores reddidit. Hasce varietates, notis exterioribus tamen minus ab invicem dignoscendas, disertis verbis enarravit Clarissimus Rumphius, qui simul de usu harum arborum multifario fusius disseruit. Heic loci meminisle sat erit, nucibus Cocos triplex inesse alimentum, nempe junioribus lympham saccharatam, maturo fructu in materiam spongiosam cotyledonis novi surculi coagulabilem; in adultioribus autem nucleum candidissimum dulcissimum fragrantem, amygdalos longe praecellentem, primum mollem gelatinosum lacteum, deinde perfecta maturitate duriusculum, oleosum, ultimo deinceps loco ipsum huius nuclei oleum, blandum, purum, dulce, variis ferculis admiscendum, nec non ad usus medicos cunctos idoneum, ubi oleum amygdalorum adhiberi solet. Incolae praeprimis insulae Taheiti et adjacentium insularum Societatis hocce oleum imbutum odoribus variis, quorum pretiosissimus, et fragrantissimus e ligno Santali extrahitur, pro unguento caesariei sive etiam totius corporis usurpant, eodemque omnia membra crebro perfricare solent. Ipsum nucis putamen, durissimum in adulta, in juniore tamen ante nuclei formationem molle, instar caulium brassicae edule est. Omnium porro palmarum cor sive caput ut vocant, ad trunci summitatem, pedes binos vel tres longum, rudimenta frondium et fructificationum anni insequentis laminis tenuissimis convolutis fovens, itaque pro gemma vere habendum, optimum alimentum praebet, nuci coryli avellanae et pedunculo brassicae cauliflorae palmam eripiens; sed hoc sine arboris destructione obtineri non potest. De vino palmarum quod colligitur e spadicis nedum erupti vulnere, cum id hominibus austrasiae haud innotuerit, ut et de multiplici materiei, frondium, foliolorum, fibrarum, nucumque ad rem familiarem et mechanicam usu quaecunque disseri possent, utpore citra nostrum propositum praetermittenda sunt. Taheitensibus Ari, nuces juniores Nia.

17. CORYPHA VMBRACVLIFERA Linn

C. frondibus pinnato-palmatis, plicatis filoque interjectis, stipitibus ciliato-spinosis. M. S. V. p. 984.

Huius folium semel vidi in Waitahu, sive Christinae insula archipelagi marchionis mendozae; palmam ipsam deinde, sed minus frequentem in Tongatabu, amicorum insula reperit Cookius (vide Itin. noviss. Vol. 1. p. 332.) incolis Biu dictam, qui nuces eius globosas parvulas inter edulis habent.

18. INOCARPVS EDVLIS. F. M. S. V. p. 408

Taheitenses huius arboris fructum Rattá vocant, ipsam arborem Hi appellant, quod a voce If apud Papuanos in Nova Guinea usitata non admodum differt; nuces E-ifi, quas Cookius in novissimo itinere Tom. 1. p. 393. commemorat, ad Inocarpum quoque procul dubio referri debent. Earum nucleus reniformis, compressus, pollicaris circiter diametri, assatus et decorticatus ab insularum Societatis, Amicorum, marchionis, novarum Hebridum, novae Guineae et moluccarum incolis comeditur. Nostrates hanc nucem castanearum loco habebant; sapor tamen minus gratus est, licet dulcescens; substantia durior, minus farinosa, ventriculo debiliori non conducit. Vires plantae et praesertim corticis adstringentes, alvum obstipant, et dysenteriam sistunt; quare etiam ad hunc scopum in nosocomio amboinensi decoctum aquosum corticis crebro adhibetur, teste Rumphio; licet hoc medicamine aegrorum vita periclitari potius quam sanitas restaurari videatur. Papuani succo expresso glutinoso, resinoso telorum apices obliniunt, hoc autem gluten exsiccatione nigrum colorem induit. Forte et resinosum illud, quo sagittas Mallicollensium obductas vidimus et quod illorum astutia pro veneno nobis venditabat, ex Inocarpi succo pariter praeparatum erat. Nomen arboris apud Mallicollenses Nias audit, apud insulae Tannae indigenas Emmer. Inocarpum arboribus cultis in hisce regionibus vix adnumerarem, etsi in societatis insulis forte colitur.

Arbor excelsa, crassitie corporis humani, cortice fusco rimoso. Rami liguosi tereres, patentes, varie divisi, fusci, rimosi.

Folia alterna subdisticha, petiolata, ovato-oblonga, vix cordata, obtusa, retusaque, rarius acuta, integerrima laevia, patentia, venis plurimis reticulata, spithamea, (juniorum arboram pedalia). Petioli teretiusculi patentes, laeves, transversim striati, semipollicares.

Pedunculi universales axillares, subsolitarii, teretes, patentes pube nigra tecti, palmares. Racemus filiformis simplicissimus. Pedicelli brevissimi, sparsi, conferti. Flores obscure albidi, vix semunciales. NB. Racemus in Linn. Suppl. pl. p. 239. perperam Spica vocatur.

CAL. Perianthium monophyllum bifidum, laciniis subaequalibus, rotundatis, pube nigra vestitis.

COR. monopetala tubulosa. Tubus cylindricus longitudine calycis. Limbus quinque vel sexpartitus calyce longior, laciniis linearibus undulatis patentireflexis.

STAM. Filamenta decem vel duodecim brevissima, tubo duplici serie inserta, ordine superiore in ipsa fauce, cum inferiore alternante. Antherae parvae, ovatae, erectae.

PIST. Germen oblongum villosum. Stylus nullus. Stigma? punctum exiguum excavatum.

PER. Drupa magna, reniformis vel ovata, compressa viridis, monosperma, pulpa carnosa tenui.

SEM. Nux solitaria, ovata, constans e fibris lignosis, crassioribus intertextis: nucleo ovali, compresso, albo.

OBS. Pili in germine, an stylorum vices agunt?

19. TERMINALIA CATAPPA. Linn

T. Foliis obovatis, subtus tomentosis. M. S. V. p. 910.

In hortis insulae Tannae semel hanc arborem vidimus, mense Augusto sive sub finem brumae foliis orbam, fructu maturo in ramulis haerente. Arbor erat vasta, et excelsa. Drupa tripollicaris, ovata, sulcata, nucleo oblongo, avellanae nucis sapore, quare etiam in Banda et Batavia inter obsonia cum aliis fructibus mensae apponitur, ab Europaeis enim pluris existimatur, quam ab indigenis, quippe qui vilipendunt quicquid ventrem non adeo implet. Apti sunt hi nuclei, qui amygdalorum loco adhibeantur, sed oleo tam copioso non pollent. Plantari solent huius generis arbores circa aedes in areis amplis, ubi sedilia eollocantur, propter densam lateque extensam quam praebent umbram. Materies exstruendis navigiis idonea, levis enim est et in aqua marina per multos annos perdurat. Cortex et folia nigrum pigmentum praebent, quo dentes Indorum insiciuntur, nec non atramentum Indicum inde componitur. Hanc arborem ter singulis annis maturos fructus perferre auctor est Rheede.

20. TERMINALIA GLABRATA F

T. foliis obovatis, utriusque glabris. F.

Differt a Terminalia Catappa, foliis in pagina inferiore pube destitutis, duplo minoribus, nuce triplo minori glabra, ovali, minime sulcata, neque marginata, sed apice acuto, compresso et membranaceo quasi appendiculata: differentias essentiales curatior instituta comparatio forte suppeditaret; sed T. Catappam, ut supra monui, nonnisi foliorum et florescentiae ornatu spoliatam vidimus.

Haec nostra species autem colitur ad tuguria et coemeteria insularum societatis; in amicorum insulis mihi sponte provenire videbatur. Taheitensium lingua vocatur Auwiri, sive etiam e-Tara-iri et e-Tara-heiriri, diisque sacra habetur. Materies pro exstruendis cymbis, tympanis, scamnisque usurpatur. Nuclei edules sunt et instar amygdalarum gratum saporem habent. Arbor excelsa, ramosa, diffusa, ramis suboppositis, teretibus, patentibus, laeviusculis, cortice cinereo rimoso.

Folia terminalia, conferta, petiolata, ovata, obovataque, obtusiuscula, integerrima, patentia, glabra, laevia, spithamea; petioli teretes, patentes, villo brevi rufescente vestiti, vix unciales.

Pedunculi axillares foliorum summorum, simplices, teretes, filiformes, erecti, apice deflexi, glabri, spithamei. Racemus simplicissimus, floribus sparsis albidis: masculis in parte suprema pedicellatis; hermaphroditis in parte infima simillimis sed revera sessilibus, cum ipsum germen inferum vices pedicelli agat, reliquas partes fructificationis elevantis.

♂. Flores Masculi.

CAL. Perianthium campanulatum, quinquefidum laciniis ovatis, acutis, aequalibus, erectis.

COR. nulla.

Nectarium urceolatum in fundo calycis, constans corpusculis quinque minutis brevibus, duriusculis, pilis crebris longioribus vestitis, calyce dimidio brevioribus.

STAM. Filamenta decem subulata, erecto patentia, fundo calycis inserta, horam quinque exteriora longitudine calycis, interiora minora. Antherae ovatae, didymae, erectae.

☿. Flores Hermaphroditi numerosi usque ad dimidium racemum.

CAL. COR. Nect. STAM. omnino ut in flore masculo.

PIST. Germen inferum, sessile, ovato-oblongum, basi incrassatum. Stylus superus, e fundo calycis, villo nectarii cinctus, filiformis, erectus, longitudine staminum. Stigma simplex.

PER. Drupa ovalis, sessilis, acuminata, apice marcescente, compressa, viridis, monosperma.

SEM. Nux ossea, ovalis, nucleo solitario, oblongo, albo.

21. MABA MAIOR. F

M. _ _ _

Huius fructus cum illo Mabae ellipticae nostrae in omnibus convenit, praeterquam quod triplo major sit, bipollicaris scilicet, in loculamentis fovens nucleos triquetros, tenaces et insipidos, tamen inter edulia ab incolis usurpatos. Incolae insularum Tongatabu,

Namoka, E-uwa, Hapa-i, et ceterarum quae ad archipelagum amicorum pertinent, hanc arborem teste Cookio in noviss. itin. tom. I. p. 393. circa tuguria plantare solent. Nobis non nisi drupa ab incolis iisdem venum asportata innotuit, cui nomen Maba imposuerant.

22. STERCVLIA BALANGHAS. Linn

S. foliis ovatis integerrimis petiolatis, floribus paniculatis M. S. V. p. 866. n. 1.

In Tanna insula, e novarum Hebridum congerie, hanc arborem hinc inde in nemoribus reperi, exeunte hyeme florum paniculas et foliorum novam progeniem e gemmis exserentem, fructibus praeteriti anni adhuc in ramulis persistentibus Cultis forte adnumerari debet cum eius nuclei, iuxta Rumphii testimonium non solum assati edules sint, et ab Amboinensibus in hunc usum adhibeantur; sed et capsulae combustae pigmentum Cassomba dictum praebeant, cuius frequens est usus apud hosce populos.

23. STERCVLIA FOETIDA. Linn

S. foliis digitatis. M. S. V. p. 866.

Huius cum praecedente eadem est ratio, et usus idem. Semel visa est, et quidem culta, in Tanna insula.

III. RADICES

24. CONVOLVVLVS CHRYSORRHIZVS. Solandr

C. _ _ _

Convolvuli species radice magna, tuberosa, farinacea, intense fulva, nauseoso-dulcis, in oceani pacifici, insulis intra tropicos sitis non solum, sed etiam extra tropicum in Paschatis insula ( Ostereiland) et in Novae Zeelandiae regionibus borealioribus passim inter plantas cultas reperitur. Hanc pro varietate Convolvuli Batatae habui, b. Solander autem qui etiam herbara et florescentiam vidit, ad novam speciem retulit, cui nomen Convolvuli chrysorrhizi imposuit, teste Parkinsonio (Journal, p. 37.). Quod si cum Rumphio credimus Convolvulum Batatam Linnaei ante adventum Hispanorum ex America meridionali, in Philippinis et Moluccanis insulis prorsus ignotum incognitumque fuisse; inde novo argumento Illustris Solandri sententiam confirmari intelligimus. C. Batatas enim apud incolas insularum Amboina, Banda, Ternate, Baly, cognomine adiecto Castela distinguitur, quo eundem ab hispanis (castilianis) acceptum indigitant. Taheitensibus autem et reliquis oceani australis gentibus illa species, quae harum insularum propria videtur, Umara audit, vel cum adspiratione Gumarra aut Gumalla.

25. DIOSCOREA ALATA. Linn

D. foliis cordatis (oppositis) caule alato bulbifero. M. S. V. p. 888. n.

Ubi vulgare, digitatum, anguinum, anniversarium, ovale. Rumph. amboin. V. t. 120. 121. 122. 123. 125.

Synonyma omnia heic enumerata utique referri debent ad D. alatam, cui nomen sativae meliori iure competit, quam illae speciei foliis alternis, quam b. Linneus, nescio qua inductus ratione sativam denominavit.

Haec enim D. alata Linnei tam in India orientali, quam occidentali, nec non in Africa aequinoctiali et etiam passim in oceani australis insulis intra Zonam torridam, immo usque ad Novam Zeelandiam, ab incolis colitur ob sapidissimas saluberrimasque radices, quae tostae aut simpliciter coctae panis loco adhiberi possunt.

Ubi vulgare Rumphii (t. 120.) quod Linneus inter synonyma D. oppositifoliae retulit, certo certius ad D. alatam pertinet, et enim folia cordata et caulem alatum et bulbos in caule (p. 347.) gerit.

Radix saepe tripedalis est, et triginta librarum ponderis, crassitie femoris, cortice nigro, carne alba seu purpurascente, viscida, post coctionem farinacea. Succus radicum recens acris est, et in cute pruritum excitat. Nucleus Cocos raspatus cum Musae pulpa et Dioscoreae radice commixtus, frixusque in formam pultis, Taheitensibus in deliciis habetur. Varietas radicibus subdigitatis, Rumph. t. 121. frequens occurrit in Amicorum insulis, ubi etiam anguinam istam Rumph. t. 122. vidimus, et aliam, cuius radices minusculae pondus unius librae vix superabant, cortice cinereo-albido (Cook. it. noviss. l.c.). In omnibus hisce insulis malaico vocabulo Ufi sive Ubi notissima est.

26. ARUM ESCULENTUM. Linn

A acaule, foliis peltatis ovatis integerrimis: basi emarginatis. M. S. V. p. 827. n. 7.

Indigenae insularum australium in huius radicis operosa cultura magnos labores subeunt; gaudet enim folo inundalo primis mensibus, deinde in sicco collocanda est, ope fossae circa campos ductae. Radix magna, tuberosa, nutrimentum commune horum hominum, acerrima est, crudaque oris pruritum et excoriationem causatur; in cinere autem fervido tosta, acrem hanc qualitatem amittit, fitque blandior et sapida, gravat tamen stomachum debiliorem, alvumque constipat. Folia disci vel orbis loco, quo cibi imponendi sunt, in India usurpantur, suntque superne glauca et instar serici tomento imperceptibili mollissima. Javanice baec species vocatur Tallas, taheitensibus et novae Zeelandiae incolis Tallo sive Tarro. Reperitur passim in omnibus insulis oceani australis, intra tropicos, exceptis desertis et demersis; colitur etiam in nouae Zeelandiae extremitate boreali. Kelady sativum Rumph. herb. amb. tom. V. p. 313. t. 109. ad hanc speciem potius quam ad A. Colocasiam pertinere videtur.

27. ARUM MACRORHIZON Linn

A. acaule, foliis peltatis cordatis repandis: basi bipartitis. M. S. V. p. 827 n. 8.

Arum sativum Rumph amb. V. t. 106.

Colitur passim cum praecedente. Radicem seu potius stipitem habet maximum, brachii crassitie et longitudine, quo elixo et a volatili acredine liberato indigenae vescuntur. Folia maxima amplissima, utrinque nitida, glabra, laete virentia. Fructificatio a charactere generico aliquanto recedit, flosculis in spadice omnibus et singulis hermaphroditis.

COR. nulla.

STAM. Filamenta nulla. Antherae sex, spadici adnatae, didymae, singulos stylos cingunt.

PIST. Germen subrotundum. Stylus solitarius, brevis, crassiusculus, apice depressus. Stigma, macula orbiculata in apice styli.

PER. _ _ _

SEM. _ _ _

Taheitensibus vocatur Apè; ceylanensibus Habara; incolis insularum Amicorum et Sandvigiarum Kappe.

28. TACCA PINNATIFIDA. F. M. S. V. p. 455. n. 1

Tacca sativa, et sylvatica. Rumph. amb. tom. V. tab. 112. 114.

Radix tuberosa, tuberibus pluribus congestis, fibrillas hinc inde emittentibus.

Folium radicale subsolitarium, petiolatum, ternatum biternatumve, foliolis laciniato-pinnatifidis, acutis, laevibus, patentibus ad latera petiolorum subdecurrentibus, dodrantalibus pedalibusve. Petiolus teres, fistulosus, sulcatus, (in varietate domestica laevis, maculis sordidis variegatus) basi infima scapum vaginans, patens, laevis.

Scapus semiorgyalis, herbaceus, fistulosus, versus apicem sulcatus, erectus. Vmbella terminalis sessilis simplicissima. Inuolucrum circiter heptaphyllum, foliolis bipollicaribus, duobus exterioribus sessilibus, pinnatifidis, caeteris spatulatis laevibus, lamina subrotunda, apice acumine brevissimo. Pedunculi quatuor ad octo vsque, fere longitudine involucri, simplicissimi, subangulati, vniflori, patentes. Fila octo seu duodecim longissima involucro pluries longiora patentia, exta umbellam dependentia, intorta, pedunculis interjecta, bractearum loco adsunt.

CAL. Perianthium superum, hexaphillum, persistens, foliolis ovatis, acutis, erecto-conniventibus receptaculo insertis, tribus interioribus latioribus.

COR. Petala sex aequalia, calyce tecta, eoque dimidio breuiora, fornicata, medio seu collo angustiora.

STAM. Filamenta duodecim brevissima seu vix ulla, petalorum cucullis, per paria inserta. Antherae oblongae, retrorsum arcuatae, unisulcae in medio dorsi parieti fornicis petalorum per paria affixae, et ita arcte approximatae ut binae unicam referant.

PIST. Germina tria conniventia? vel saltim unum trilobum exiguum, Styli tres brevissimi. Stigmata obcordata biloba.

PER. Bacca sicca, nigra, ovata, rugosa, obsolete angulata, calyce coronata, trilocularis polysperma, dissepimentis exsiccatis: immatura hexangularis, carnosa, diametro bipollicari.

SEM. plurima, ovata, compressa, striata, brunnea, pulpa exsiccata cohaerentia.

Radix Taccae cruda inter amarissimas acerrimasque jure habetur, tametsi cultura hanc proprietatem aliquanto mitigavit. Rasura radicis crudae, aqua subigitur, quae continuo abiecta et lotione reiterata, farina tandem in fundo vasis dejicitur candidissima, amylo simillima, iterum bis terve abluenda, donec in aqua nulla degustari possiit acrimonia. Farina ad solem exsiccatur. Prima lixivia sive infusa sollicite abjiciuntur, cum e radice noxias, immo lethiferas adeo qualitates in se susceperint. In Taheiti adjacentibusque Societatis insulis ex hac farina placentam gelatinosam praeparant, sapidam, et instar Salep, quod ex Orchide Morione (nec non O. militari et mascula) paratur, bene nutrientem. In Banda, moluccani archipelagi insula ubi panis e medulla Sagueri arboris factus non abundat, farinam Taccae in plagulis lapideis prius calefactis compingunt, pinsuntque placentam sive panem quadratum ipso Sagu meliorem. Vsus medicus huius radices apud eosdem homines viget, qui eandem emplastri forma vulneribus profundis, telo vel tribulo inflictis imponunt. Sylvestris varietas Taccae, phalli speciem parasiticam e radice prodeuntem sustinet, a Rumphio delineatam, nobis autem non visam. Varietas sativa taheitensibus Pia, sylvestris e-Vé dicitur.

1.Ueber die körperliche Verschiedenheit des Negers vom Europäer. Frankf. u. Mainz 8. 1785.
2.Ex occursu linearum, alterius ab osse frontali, alterius a meatu auditorio, ad dentes incisores superiores, ductarum.
3.Physiolog. Tom. VI. Lib. IX. Sect. 3.
4.Dederat in pater optimus, flagitanti amico, ut aliquot centurias plantarum ex Itinere relatarum, magni nominis Viro et modo non montes auri pollicenti, ea tamen lege atque omine, dono concederet, ne iis quisquam uteretur, ad descriptiones ex siccis speciminibus parandas; quum scilicet easdem Pater et Ego juncta opera evulgare nobis proposuissemus. Verum in Supplemento Plantarum Systematis Vegetabilium a CAROLO a LINNE Filio Brunsvigae 1781. edito, in qualibet pagina plantis Oceani Pacifici, Botanophili mirantur iam nunc nomen Equitis BAECK, adscriptum; qui nunquam hoc mare adiit.
Yosh cheklamasi:
12+
Litresda chiqarilgan sana:
28 sentyabr 2017
Hajm:
70 Sahifa 1 tasvir
Mualliflik huquqi egasi:
Public Domain

O'xshash kitoblar