Faqat Litresda o'qing

Kitobni fayl sifatida yuklab bo'lmaydi, lekin bizning ilovamizda yoki veb-saytda onlayn o'qilishi mumkin.

Kitobni o'qish: «De Rariorum Animalium atque Stirpium Historia»

Shrift:

Ad Gesnerum

Aristotelem, virum omnium sæculorum laude celebratum, cum animalium historiam scriberet, & principis ope & multorum opera usum esse, monumentis traditur, quòd nec omnibus cognoscendis sufficere, nec omnibus locis esse, nec omnium operas præstare unus ille potuisset. Idem cum scirem tibi usu venire potuisse honesto opere occupato (Conrade Gesnere doctissime) adhibebamus diligentiam nostram partim sponte naturæ nostræ, partim honestissimis literis tuis excitati, ut quæ istic in nostra Britannia occurrerent, honestum conatum tuum in utilitatem communem inclinatum promoverent. Misimus igitur quædam per intervalla temporum, prout se fortuna nobis obtulerunt. Ea in unum veluti fascem collegimus, & in ordinem revocavimus: tum quòd universam rerum naturam ut nos expressimus tu non prodidisti, sed detruncatam pro usu tuo: tum quòd quædam intercidisse tibi (ut Brendini anseris descriptionem) in scriptis tuis confiteris. Hæc quòd rarioris generis atque argumenti sunt, tuaque causa scripta, de rariorum animalium atque stirpium historia ad te inscripsimus. Continet enim quadrupedes omnes, volucres, pisces, atque stirpes, quæ aliàs ad te conscripsimus & transmisimus, quæque apud nos in scriptis asservavimus, & aliquot præter ea alia, in quæ vel ex eo tempore incidimus, vel quæ ad te non ante misimus. Ex quibus ea solum prodidimus, quæ rara, & magna ex parte a communi usu sensuque hominum nostri orbis remota nobis videbantur, ab omnibus notis & vulgaribus temperantes. Et quoniam de Britannicis tantum canibus scribere instituimus in libello nostro de canibus Britannicis ad te, externos canes quos ego miserim, tanquam alienos ab illo instituto, in hunc libellum relegavimus. Is, quòd unus solus & Getulus fuit, de eo solo jam dicemus, exordiumque ab eo capiemus, cætera suo ordine prosequentes: sic ut primo de quadrupedibus; mox de avibus; tertio de piscibus; ultimo de stirpibus verba faciamus.

De Cane Getulo

De quadrupedibus. Canis Getulus jam anno domini, 1554. apud nos est in Britannia: corpore coacto, curto & recurvo naturaliter, etiam cum ingrediatur, pariter & collo brevi aut nullo; cruribus longioribus quam pro corporis proportione, cauda brevissima & pene nulla; facie (ut herinaceo terrestri) acuta atque nigra; oculo item nigro, dente canino, ex altera oris parte infra supraque geminato, ex altera simplici; voce canis, gressu simiæ, pilo per faciem & anteriores partes crurum levi, per reliquum corpus hirto. Idem per totum corpus intimus seu ad profundum ruffus est, per tergus extimus & per superficiem Lupinus. Longitudo illi a capite ad caudam, pedis unius tantum est, & pal. unius Ro. dempto uno digito. Altitudo, pedis unius & pal. unius est.

De Uncia

Uncia fera est sævissima, canis villatici magnitudine, facie & aure leonina; corpore, latere promisso, cauda, pede & ungue felis, aspectu truci; oculo splendore radiante, dente tam robusto & acuto, ut vel ligna findat; ungue ita pollet, ut eodem contra nitentes in adversum retineat: colore per summa corporis pallescentis ochræ, per ima cineris, asperso undique macula nigra & frequenti, cauda reliquo corpore aliquanto obscuriori & grandiori macula; quam extremam movet, ut felis, cum lubet, reliqua immota. Auris intus pallet sine nigro, foris nigricat sine pallore, si unam flavam & obscuram maculam è medio eximas. Ea e duplici pelle (ea videlicet quæ e regione exteriori maxillæ assurgit, & quæ a summo capite convenit) in summa aure coeunte constituta est, facileque in sicco capite (quale domi meæ habeo) & videri & separari eædem possunt. Reliquum caput totum est maculosum frequentissima macula nigra (ut est reliquum corpus) nisi ea parte quæ inter nasum & oculum est, qua nullæ sunt, nisi utrinque duæ, & eæ parvæ: quemadmodum & cæteræ omnes in extremis & imis partibus reliquis sunt minores. Maculæ in summis quidem crurum partibus & in cauda nigriores sunt & singulares, per latera vero compositæ, quasi singulæ maculæ ex quatuor fierent. Ordo nullus est in maculis, nisi in labro superiori, ubi ordines quinque sunt. In primo & superiori duæ discretæ: in secundo sex conjunctæ, ut linea esse videantur. Hi duo ordines liberi sunt, nec inter se commisti. In tertio ordine octo conjunctæ sunt, sed cum quarto, ubi finit, commiscentur. Quartus & quintus in suo principio (quod ad nasum habent) tenui admodum discrimine separati, statim se committunt, & una decurrunt per totum superius labrum, faciuntque non maculam per totum id, sed latam lineam. In mortuo animali ita se habent maculæ, propter cutis (puto) contractionem. In vivo, maculæ istæ in suis quæque ordinibus videntur separatæ. In ipso medio inter hos utrinque ordines aliæ minores sunt, exactè per quincuncem dispositæ. Sed in imo labro maculæ, etsi magnitudinem, non tamen ordinem servant. Nasus nigrescit, linea per longitudinem perque summam tantum superficiem inducta leniter. Oculi glauci sunt. Dentes illi anteriores hinc inde sex sunt, humanis non absimiles, nisi quòd ex his qui in medio collocantur, minores: qui per extrema, majores sunt, ut & superiores imis. His, utrinque dens grandis, acutus, atque longus est, in ima maxilla cæteris junctus, in superiori tanto spatio disjunctus, quanto dens inferior capi possit. Hi labris velantur in vivo animali, sed in mortuo non item, reductis præ siccitate labris. Grandis ille dens longus est digitos Rom. duos, in ambitu ad radicem non nisi digitis duobus cum semisse comprehensus. Denti inest cavitas quædam exilis per totam longitudinem, quæ tamen non apparet nisi rumpatur dens. Inferior maxilla durum os est & rigidum, tres dentes habens magnitudine inæquales, ut & superior quatuor. Cava etiam ea est intus per longitudinem. Inter magnum dentem & maxillarium primum inferioris maxillæ, spatium est unius digiti vacuum, a quo positus statim est primus, cæteris duobus minor. Huic contiguus alius est grandior: & post hunc tertius etiam, secundo major. In summa maxilla, in medio illo spatio (quod digiti unius Rom. esse dixi) inter dentem grandem & primum maxillarem, dens est exiguus admodum & informis, demittens se tantum leniter è maxilla, nullo in inferiore, qui illi respondeat, existente. Dimidiati digiti post eum spatio, secundus est, cui junctus tertius est, & post hunc quartus. Inter se ita superiores & inferiores maxillares morsu committuntur, ut pectinatim coeant. Duo priores in inferiori, & secundus & tertius in superiori maxilla dentes, ejus sunt figuræ, cujus est iris in summo diademate coronatorum aureorum Regis Angliæ atque Franciæ. Ejus etiam figuræ tertius est in inferiori, & quartus in superiori, nisi quòd interior utriusque ala, quæ gulæ propior est, natura demitur. His conjuncti nulli erant alii in utraque maxilla. An post intervallum unius digiti, finita dentium serie, relictum integrum alii erant inserti, nescio. Illud scio, non nisi post id spatii amputatas maxillas, quasi studio monstrandi dentes id esset factum, indicioque nullos superfuisse. Pudendum iis est felis. Mari statim sub meatu, quo alvi excrementum redditur, positi testiculi duo sunt parvi, quibus ab ima parte junctus caulis est, non propendens, sed in suo præputio extuberans tantum leniter. Vivit ex carne. Fœmina mare crudelior est & minor. Utriusque sexus una ad nos ex Mauritania est advecta nave. Nascuntur in Libya. Si quod illis coeundi statum tempus est, hic mensis Junius est. Nam hoc mas fœminam supervenit: si id natura fecit ac non lascivia. Leones cicurari possunt, id quod ex hoc intelligo, quòd in urbe Londino, & in arce Londinensi leones custodum suorum oscula excipiunt, contactum admittunt & colludunt. Ipse vidi. Ista animalia tam ferocia sunt, ut custos, cum primò vellet de loco in locum movere, cogebatur fuste in caput acto (ut aiunt) semimortua reddere, atque ita in capsam ligneam ad hoc factam, & respirationis gratia perforatam reponere, atque ita de loco in locum tuto transportare. Post horam reviviscebant tamen hæc, ut cati, non nisi extremis injuriis obnoxia morti. Itidem fecit custos cum è capsa exemit. Jam vero novas rationes invenerunt reponendi & eximendi, trahendo ea in capsam fune, & capsam eis admovendo conto. Fœminam jamdudum ira sustulit: parvi canis consuetudine mansuescit mas, adeo ut resupinatus complectatur canem pedibus & colludat, ita ut nec dente lædat nec ungue. Vestigia habet Leoninis prorsus similia. Eodem enim die & unciæ & Leonis vestigia vidi, hujus cum homine, illius cum parvo cane ludentis. Ungues habet validos, uncos & acutos, falculosque aversos, quorum mucrones condit in corporis vaginas ut leo & felis, nec nisi appetendo prætendit. Aiunt hæc animalia sæpe cum leone contendere. Parvum canem non lædunt, nisi fames urgeat: magnum vel satiati lacerant. Iratus, vocem edit irati canis, r. literam geminantis, sed quàm quivis canis majorem, ex amplo pectore & arteria seu curculione ductam; qualemque canis villaticus redderet, si in cupa grandiori inclusus ad iram stimularetur. Quòd scribunt esse cane longius, id mihi non videtur. Nam sunt apud nos multi canes villatici, qui longitudine æquent. Pecuario tamen & major est & longior, ut & villatico humilior. Vanum est, quem Uncia vulneravit, eum murium concursu permictum interire. Nam nos vidimus duos custodes ab una Uncia vulneratos, nec tamen mures accurrerunt, nec perminxerunt, neque ex vulnere gravius quid est insecutum, quam si ex sano cane, aut incisione levi vulnus esset. Quem ferit, caput petit si possit, idque aut ex insidiis, si imparem se putet: aut simulata benevolentia, si insidiis non possit. Ita enim canem villaticum (sic M. Varro & Columella eum nominant, quem hodie Molossum vocant; cujus generis præcipui pugnacesque apud nos sunt in Britannia, ut si uspiam terrarum, adeo ut ne cum urso quidem certare singulari certamine vereantur; uti in libro nostro de canibus Britannicis diximus) dudum interfecit intromissum. Primo enim conspectu, caudæ motu applaudebat: mox se prosternebat tanquam supplex, tum appropinquabat velut ludibunda, exporrecto pede uno, ut feles solent cum ludere gestiunt. Tandem ubi securum putabat canem, ac de vita parum sollicitum, nacta opportunitatem, impetu insultabat, ac morsu jugulum petiit, nec nisi mortuum dimisit. A morte, ungue lacerando pectus aperuit, & cor eduxit, primumque voravit, crudeli more. Dentes non denudat nisi irata. Pantheræ. Non absimiles istis mores Pantheris sunt. Etenim tradunt odore earum & contemplatione armenta mire affici, atque ubi eas persentiscant, properatò convenire, nec terreri nisi sola oris torvitate. Quam ob causam Pantheræ statione absconditis capitibus, quæ corporis reliqua sunt spectanda præbent, ut pecuarios greges stupidos in obtutu populentur secura vastatione.

De Lynce seu Leuncia

Est in arce Londinensi animal carnivorum, agni bimestris magnitudine, corpore toto, capite, ore, pede, & ungue felis; sed sua barba atque cauda; illa utrinque dependente, ex dimidio anteriori nigra, posteriori alba; hac, brevi atque crassa, ex dimidio superiori ruffa, inferiori nigra. Oculo flavescente, cilio obscurè albicante. Aure, ut cati, erecta, pilo intus albo & tenui repleta, foris albo & nigro vestita, sed ita ut summa pars nigro, media, triangulari fere modo, candido, & ima nigro vestiatur. Nec est ea contenta suo orbe finiri, nisi etiam & anterior ejus pars seu extrema margo & posterior etiam eo modo recurvetur in aversum, quo modo margines galeri sacerdotis Græcæ apud Venetos ecclesiæ utrinque ad superiora replicantur. Summis auribus insident pili aliquot nigri, veluti cristæ. Color animali est in extima parte ruffus, in intima albus, sed respersus hic fuscis & fere per quincuncem dispositis, illic sui coloris obscurioribus maculis, singulari pilo candido & item frequenti per universum corpus præter cætera conspicuus, ut est in quibusdam cuniculorum nigris pellibus. Ex utraque nasi parte maculæ quatuor sunt, ordine recto positæ, in utroque labro, ut nunc dicemus. In superiori labro, quinque sunt macularum ordines æquidistantes. In primo ordine & summo, quatuor; in secundo, quinque; in tertio, octo; in quarto, quinque; in quinto, quatuor sunt, & hæ etiam in suo quæque ordine æquidistantes. In imo labro, septem sunt tantum insigniores, duobus ordinibus collocatæ. In primo, quatuor, ad ipsam labri oram; in secundo post eas, tres aliæ; post has, aliæ minores, sed non ita certa lege dispositæ ut superiores. In superiori labro, utrinque extant pili quidam rigidiores atque albi, ut in catis & leonibus. Nasus illi ruffescit pallide, distinctus a cætera facie undequaque linea nigra. Extremum nasum per longitudinem alia linea (ut in Uncia) dividit, sed per summa tantum leviter ducta, non per ima altius impressa. Pes illi callosus est, & unguis, ut Feli & Unciæ, in pede abditus, nec nisi appetendo prætendit ut illæ. Scandit mirum in modum, ita ut ea in re quid possit, ipsa natura vel in cavea docet. Mobile animal est, & loco stare nescit, adeo ut nisi fortè fortuna Pici martii vox ex corbe cujusdam rustici (qui tum leones videndi causa venerat) quietum reddidisset & attentum, nulla fuisset spes exquisitioris delineamenti. Eo præsente, quietissimum erat; illo discedente, nusquam consistebat. Quamobrem coactus eram, misso post rusticum famulo, vocalem illum emere, quo præsente, mirabundum tantisper constitit, dum confecto negotio atque absoluto opere discedendum fuit. Luzarne nostri vocant, Leunciam ne an Lyncem ex vocum symphonia dicturi, ambiguum est. Pellis in usu est magnatum, & pretiis venditur amplioribus. Non excandescit nisi in injuriosos. Vocem reddit qualem felis, cum succenset socio cibum prærepturo. Custodi blandum est & mite, nec in quenquam sævum.

De Zibetto

Nuper fortuna mihi Zibettum animal ex Africa obtulit. Id curiosius ad vivum atque diligentius depictum ad te mitto, ut non sit ovum ovo similius. Id fele quovis majus est, & taxo paulo minus, facie acuta ut taxi aut martis, aure brevi, obtusa, & orbiculari, intus pallida, foris nigra, nisi in marginibus ubi pallescit. Oculo cœruleo & cœlesti, crure & pede nigro, explanatoque magis quam feli: ungue item nigro, nec in pede abdito, nec ita adunco ut feli, dente magis quàm ungue timendum. Totum est maculosum. Etenim nasus illi niger est, ima pars maxillæ superioris pallescit, media nigrescit: inde ad verticem, melino colore est. Inferior maxilla nigra est tota. Setæ in labro superiori albæ sunt in pallida cute, ut & paulo supra oculum duæ alias albæ in cute nigra. Guttur nigrescit. Paulo infra supraque aurem lineæ tres nigræ oriuntur, quarum prima recta descendit ad guttur: secunda obliquè defertur ad mediam colli longitudinem: tertia obliquè item ad armum fere pertinet. Paulo infra id loci, contrario ductu, aliæ lineæ exorsæ, semicirculari pene modo ascendunt ad spinam per armum, idque per armi tantum regionem. Nam cæterum corpus macularum lineas (seu ordines) abruptas aut continuas, per corporis longitudinem dispositas, aut productas habet. Etenim quæ per spinam tenditur una, longa est & continua, ab armis incipiens; secunda una item, sed abrupta, ut & tertia. Quarta & quæ deinceps sunt, maculæ discretæ sunt, sed ita ut in longitudinem porrigatur earum positio. Cauda illi ex dimidio priori maculata, ex posteriori nigra ex toto est. Pilus per faciem, tibiam, atque pedem, mollis est & sessilis; per reliquum corpus, profundus, rigidus & erectus. Maculæ penitus descendunt, non per summa tantum incumbunt. Lingua non scabra, sed lævis est. Sub cauda meatus est, ut cæteris animalibus, per quem alvi excrementum egerit. Paulo inferius, civettæ receptaculum est. Pari post spatio pudendum masculinum est, in corpore abditum. Iratum vocem edit irati canis, r. literam geminantis. Aliter affectum, felis, cum adhuc sit juvenis, sed submissam. Longum est Zibettum à capite ad caudam, pedem unum, palmos tres, & digitum unum Rom. Crassum sub ventre maxime, qua maximum est, pedem unum, palmos duos & digitos tres Rom. Mansuetum animal hoc nostrum est, & tractabile. Vendebatur libris octo nostratibus, hoc est, coronatis Gallicis viginti quatuor, aut florenis Rhenensibus quadraginta octo.

De Strepsicerote

Strepsicerotis cornua tam graphicè descripsit Plinius, atque lyris tam appositè comparavit, ut longiore verborum ambitu opus non sit. Ergo hoc tantum addam; ea esse intus cava, sed longa pedes Rom. duos, palmos tres, si recto ductu metiaris: si flexo, pro natura cornuum, pedes tres integros. Crassa sunt, ubi capiti committuntur, digitos Romanos tres cum semisse. Describuntur in ambitu palmis Romanis duobus & dimidio eo ipso in loco. In summo, lævore quodam nigrescunt, cum in imo fusca magis & rugosa sint. Jam inde a primo ortu sensim gracilescunt, & tandem in acutum exeunt. Pendunt una cum facie sicca per longitudinem dimidiata, libras 7. uncias 3. & semissem. Facies, quæ adhuc superest juncta cornibus, & frontis cervicisque pilus, loquuntur Strepsicerotem animal esse magnitudine ferè cervina, & pilo ruffo ad instar cervini. Sed an nare & figura corporis cervina sit, ex facie nihil habeo certi dicere, cum nares diuturni temporis usu detritæ sint, & facies eadem de causa hinc inde glabra sit. Conjiceres tamen ex eo quod superest, eum propius accedere ad Cervum aut Platycerotem. Hinc pictor cervinas adjunxit nares Strepsicerotis faciei. Aures tamen habes Strepsicerotis, exiguas scilicet & breviores, quàm pro faciei magnitudine. Quod inter radices cornuum vides, pars colli est. Sunt qui putent ovem Cretensem Strepsicerotem esse. Equidem aliter sentio: Etenim si ovis Cretensis seu Judæa, Strepsiceros sit, propter erectorum cornuum versuram, eadem opera & Monoceros erit Strepsiceros. At non propter versuram erecti fibri, sed flexuram indirecti cornu vocatur Strepsiceros. Ita enim flexa utraque sunt, ut eorum curvaturæ faciant imaginem lyræ, ut rectè scripsit Plinius. Quamobrem lyræ imaginem adjunxi, ut inter Strepsicerotem & ovem Cretensem, non tu solum, sed & omnes qui eam viderint dijudicent. Talem autem antiquorum lyram fuisse vicissim & ex hac cornuum curvatura, & ex cœlesti lyra scire licet (etsi in chartis astronomicis aliter depingatur) si dempto manubrio, aut pro manubrio supposito animalis capite, spatium inter cornua corpus esse lyræ animo conceperis.

De cornibus Cervi Palmati

Caput hoc videtur mihi ejus animalis esse, quod Julius Capitolinus in historia sua de tribus Gordianis Cervum Palmatum ex argumento vocat. Ejus si non est, alicujus ex genere Platycerotôn fuerit. Verum quòd cornua hæc aut æquant aut superant & longitudine & crassitudine cervina, & latitudine excedunt Platycerotis cornua, consonum est corpus animalis Cervi potius quam Platycerotis simile esse. Vidimus in cœnobio Killyngworthensi, in Anglia nostra in comitatu Warwicensi, unde depinximus.

De Tragelapho seu Hircocervo

Est in Britannia nostra hoc anno 1561. peregrinum animal & bisulcum, ex rupibus montanisque locis Mauritaniæ adventitium, media magnitudine inter Cervum & Platycerotem: corpore quidem cervi, sed latere firmiori & promissiori, crureque breviori & crassiori: colore item & pilo cervi, quo est hibernis horis, ruffo & nigro promiscuè positis: arunco capri, sed diviso, sed in adversum recurvo; collo mediocriter quidem longo, sed crasso. Sub eo multus & longus villus, per omnem penè ejus longitudinem productus, ad genua ferè pendulus: juba setosa per totam cervicis longitudinem exporrecta, sed præcipuè per summos armos tuberis instar longi erecta, colore quàm est reliqui corporis aliquanto obscuriori: genibus longo & denso pilo ad posteriora reflexo per transversum, sed callo nullo contectis, credo ut fallentis saltus, casusve injurias arceat; ungula priorum pedum exteriori, majori & longiori; interiore, minori & breviori. Posteriorum contra, interiori ungula majori & longiori; exteriori, minori & breviori, quasi utrobique unam capri, alteram cervi diceres: sed omnibus cavis, & solea seu vestigio carentibus, hoc forsan naturæ consilio, ut per asperitates locorum, quibus naturaliter delectetur, firmius figat pedem, dum asperitas loci ungulam subintret. Fœminarum ungulæ duas aut tres impressiones habent, per summa læves diligentius contuenti, quæ maribus desunt, quasi fœminis natura aliquid ad delicias atque ornamentum adderet. In utroque sexu ungulæ quotannis decidunt, ut in cervis cornua; volente natura in ungulis cervum monstrare, cum in cornibus, quæ caprina magis sunt, non posset. Aure breviori, quasi capri; oculo, pudendo, testiculo, & cauda cervi, nisi quòd hæc momenta longior est. Cornibus arietis sed nigris, sed suo modo in aversum reflexis. Per eorum longitudinem mediam producitur linea, duos distinguens rugarum utrinque recurvarum ordines. A summa sui parte, gibba sunt, ab ima, cava, seu resima, angulis utrinque obtusis. Longa sunt pedes Rom. duos & digitum unum; distantia qua latissimè patent, pes unus, palmi tres, digitus unus, & semis; qua minimè, vix digiti unius latitudo est. Crassa verò ad radices in ambitu, pes unus, pal. semis. A digitalis enim, (ut dixi) latitudinis distantia in principio, sensim se expandunt in latus & aversum ad pedem unum, pal. 3. digitum unum & semissem. Dein se revocant introrsum, ita ut summa fastigia non distent nisi pede uno & palmo uno. Cornuum situm atque flexum naturalem contemplare in capite absoluto a corpore; figuram gibbam & resimam in adnato. Longitudo faciei a vertice ad nares extremos pedis est unius & digit. 3. latitudo ad frontem, qua parte latissima est facies, palmos duos, & digitum unum est. Altitudo totius animantis est, pedum trium & semiss. excepta juba; longitudo totius a vertice ad caudam, pedum 4. est & dimidii, ac digitorum duorum. Dentes habet tantum inferiores, & eos sex, nec defectum dentibus puto. Ruminat ut cætera bisulca. Nares nigri sunt, a quibus labrum superius dividitur linea nigra perpendiculari. Mite animal est, petulans & lascivum, moribusque reliquis similius hirco quàm cervo: præruptis editisque locis atque tectis gaudens & insultans, unde se præcipitare in cornua aiunt naturaliter, ut iis fracto prius casus aut saltus impetu, anteriora genua corpus postea excipiant. Cursu valet, sed saltu magis. Memoratæ enim altitudinis loca saltu scandit. Fœminæ maribus multo sunt minores, cornutæ etiam & villosæ gutture atque collo, sed non ita magno, longo, & reflexo cornu, nec ita denso & longo villo, ut mares. Vescitur fœno, pane, furfure triticeo, avena, & herba. Ego Tragelaphum puto. Vulgus & qui ex Mauritania advexerunt, ovem Barbaricam vocant, cum tamen nihil habet commune cum ove. Quidam rursum cervum Barbaricum, qui rectius sentire mihi videntur, cum ex dimidio posteriori, similior cervo sit; ex anteriori, magis capro. Fœtus pariunt singulos.

De Bucula Cervina

Ex Mauritaniæ desertis locis advectum ad nos est animal bisulco vestigio, magnitudine cervæ, forma & aspectu inter cervam & juvencam: unde ex argumento voco Moschelaphum, seu Buculam cervinam. Capite & aure longa atque tenui, tibia & ungula gracili ut cervæ, ita ut ad celeritatem videatur factum animal. Cauda pedali longitudine & paulo amplius, forma, vaccinæ caudæ quàm simillima; sed brevitate accedens propius ad cervinam, quasi natura ambigente cervæ ne esset an vaccæ; per superiora ruffa & lævis, per ima nigra & hirta. Colore corporis fulvo, seu ruffo undique, pilo sessili cutique æquato, in fronte stellatim posito, at sub cornibus per ambitum erecto. Cornibus nigris, in summo lævibus, cætera rugosis, rugis ex adversa parte, sibi vicinioribus; ex aversa, ad duplam aut triplam latitudinem a se diductis. Ea cornua primo suo ortu digitali tantum latitudine distantia, paulatim se dilatant ad mediam usque sui longitudinem & paulo ultra, qua parte distant pal. 3. Rom. & semissem. Tum se reducunt leviter, & recedunt rursus in aversum, ita ut extrema cornua non distent nisi pal. 2. digit. 3. & semissis intervallo. Longa quidem sunt ped. 1. & pal. 1. crassa vero in ambitu ad radices, pal. 3. Caput a vertice, qua parte linea nigra inter cornua dividitur, ad extremos nares, longum est ped. 1. pal. 2. & digit. 1. latum, qua est latissimum, in fronte videlicet paulo supra oculorum regionem, digit. 7. crassum in ambitu, qua maximum est, ped. 1. & pal. 3. Dentes habet octonos, ordine caret superiori, & ruminat. Ubera sunt duo, corpori æquata, quo constat juvencam esse, nec dum fœtam. Placidissimum animal est & tractabile, ludibundumque, saltu valens atque cursu. Quibusvis per famem vescitur, pane, foragine, carne salita, fœno, herba, & quovis oblato. Usus ejus est in venatione, caroque dulcis. Contemplare imaginem accuratè factam, ita ut vivam diceres si spiritus adesset, sed per maciem depictam triduo ante mortem. Ex quo scire licet habitiorem fuisse per valetudinem buculam hanc cervinam.

De Hippelapho, seu Equicervo

Norvegia in nostram Britanniam animal quoddam transmisit, sui quidem generis, sed mixtæ formæ. Nam corpore compacto, crure longo atque gracili, ungula bifida, cauda brevi, cervum esse diceres; capite & aure Mulum, cornu Dorcadem, labro superiori propenso alcem ferè, juba equum, nisi quòd tenuior & erectior ea est quàm equi. Peculiariter habet ab armis ad caudam per omnem spinæ longitudinem pilum elevatum leviter, aruncum sub fauce promissum, & in eo palear pendulum, pilum per armos longiusculum obliquo ascensu, collum brevius quàm pro corporis modo. Eam ob rem cum vel herbam carpit, vel panem projectum tollit, vel potum ex vase aut vado sumit, in genua procumbit. Cornua in hoc genere mari tantum, non e summo capite erecta, sed e medio ferè capite ex utroque latere paulo supra oculum enata, & in latus exporrecta, aspera & tuberosa ut cervis, nusquam lævia, nisi in summis processuum fastigiis, & qua decurrunt venæ, ad tegumentum villosum per teneritudinem nutriendum in longitudinem productæ. Minus tamen aspera sunt a primo processu ad secundum in anteriori parte, & rugis potius quàm tuberculis conspicua. Eadem ad dimidiam sui longitudinem recta tendunt, inde in sublime sensim recurvantur. Utrumque processus tantum tres facit, quorum humiliores bini in adversum spectant, sublimiores singuli cœlum. Evenire tamen solet, ut vel inopia pabuli, vel morbo, (ut custodes retulerunt & ipse vidi) sinistrum cornu duos tantum exigat processus. Longa ea sunt pedem Romanum unum cum semisse, & digitum unum cum semisse. Crassa ad radicem palmos Romanes duos integros. Summus unius cornu processus distat a summo alterius, pedibus Rom. tribus, & digitis tribus: ut & infimus ab infimo, pedibus duobus. Metior a fastigiis. Colore sunt & densitate substantiæ cervinis quàm simillima. Pendunt una cum sicca, dimidiata, rupta, & spongiosa fronte, libras quinque cum semisse & unciæ dimidio. Cum libram dico, uncias sedecim intelligo. Decidunt quotannis ut cervis Aprili mense. Cava enim non sunt. Frontis spacium inter cornua palmorum duorum Rom. cum semisse est. Eminens calvæ pars, quæ inter cornua est, a posteriori parte cava est In ea cavitate cerebrum erat positum, discenditque ad mediam oculorum regionem. Eam in sceleto a. & b. literæ indicant. Dens ut cervis, sed equino major, & in maxillaribus per interiores sulcos, sed summa sua parte, denticulus acutus assurgit, ne quid eo cibi inconfectum delabatur. Colore id animal est per adolescentiam murino aut asinino: per provectam ætatem fusco, sed magis per extremas totius corporis margines; pilo lævissimo, cruris maximè, nisi sub ventre, in intimo & summo crure, imo & supremo collo, pectore, armo atque spina. Proceritate est duodeviginti palmorum vulgarium & digitorum trium. Multo velocius equo est. Fœmina singulos peperit in Britannia; aiunt tamen geminos parere. Caro illi nigra est, & fibra crassa atque longa uti bubus; præparata tamen ut cervina, atque in furno cocta, in cibo cervina est suavior. Vescitur herba, sed rarius apud nos, eo credo ingenio quo equi, qui cum panem possunt, fœnum nolunt: Folio, cortice ex arbore, pane & avena lubentius. Priora vel ad triginta pal. vulgares excelsa, naturali corporis positura carpit. Si quid sit eo excelsius quod affectat, erigit se in posteriores pedes, & prioribus in arborem aut maceriem innixum, ut solent capræ, vel supra fidem extento ore detruncat; tanta est animalis proceritas & altitudo. Bibit aquam, bibit & alam seu beram avidissime pariter & copiosissimè, idque sine ebrietate. Sunt qui vinum dedere, sed id si prolixius hauserit, imitatur vitium ebrietatis. Placidissimum animal est, si cicuretur; alioqui ferox admodum, & humanum genus persequens, si non aspectu, at odore, quo maximè pollet, & cane certius. Quamobrem qui per vivaria regia illi præficiebatur, singulis annis serra dissecabat cornua. Quem comprehendit, calcibus deturbat, & si eques est, etiam equum. Quem non ante conspectum odore præsenserit, voce prodit propemodum clarè grunnientis suis. Orbum sua fœmina mulieres valde affectat, & quasi sexum nosset pudendum denudat. Id habet instar cervini. Ungulam ejus adversus morbum caducum valere creditur. Hoc animal Norvegia Elend & Elke nominat, si bene externa vocabula nostri sonant. Equidem Hippelaphum seu Equicervum cum Aristotele & Alberto Magno dicerem. Hic enim Muli caput, atque aures habere dicit equicervum. Ille jubam tenuem a capite ad armos protensam, aruncum peculiarem a gutture pendulum, & Dorcadis cornua gestare scribit Hippelaphum. Alcem esse non putem; cùm Alci nec crura flexa sed rigida, nec cornua his similia, nec in armis juba sit apud veteres, si bene memini. Minus Hippardium crediderim, cum præsertim fœmina cornibus careat, & mari aruncus sit; quæ in Hippardium non cadunt. Tragelaphum esse dicere vetant & Dorcadis cornua, & Muli caput. Adjungam veram imaginem, & seorsum capitis Sceleton unà cum suturis ut erant naturaliter, quo certius, quæ ad capita pertinent, cernantur omnia.

De dama Plinii

Damam Plinii ex caprarum genere esse indicat pilus, aruncus, figura corporis, atque cornua; nisi quòd his in adversum adunca, cum cæteris in aversum acta sint. Capræ magnitudine est, & colore Dorcadis. Plinii & Romanorum esse, indicio est, quòd Romæ in columna quadam marmorea & triumphali superstite adhuc, cum anno domini 1543. essemus Romæ, insculpatur, & cum Pliniana descriptione conveniat.

De ove Arabica μακροκέρκῳ

Ovis Arabica paulo major nostra est vulgari, eodem tamen quo nostra vellere & figura corporis, sed colore paulo obscuriori. Tantum tibiæ & prima facies ruffescunt modicè. Cauda longa est cubitos tres. Hinc μακρόκερκον voco. Hanc naturaliter per terram trahit ovis. At ne attracta teratur in terram & exulceretur, excogitarunt pastores, caudæ postellum (ἁμαξίδα Græci dicunt) subdere, & illi caudam alligare. Vescitur herba, carne, pisce, pane, caseo, & quibusvis, id docente fame in navi, cum advecta ad nos est ex Africa in Britanniam. Herodotus in Thalia scribit, non alibi visum hoc aliudque genus πλατύκερκον (quod hic subjiciam) quàm in Arabia. Sunt in Arabia (inquit) duo ovium genera, admiratione digna, neque alibi usquam visa: Alterum, caudam gerit tricubitali longitudine; alterum, cubitali latitudine. Eam ob rem πλατύκερκον Arabicam istam nominare libuit. Aristoteles tamen in Syria progigni scribit hoc genus ovium latæ caudæ lib. de historia animalium octavo, in hæc verba: ἐν δὲ τῇ Συρίᾳ τὰ πρόβατα τὰς οὐρὰς ἔχει τὸ πλάτος πήχεως: & Plinius Aristotelem imitatus lib. item octavo, cap. 48. Syriæ cubitales ovium caudæ (inquit) plurimumque in ea parte lanitii. Mores habet cæterarum ovium.

De Ove Arabica πλατυκέρκῳ

Ex Arabicarum genere ovis hæc est Tartarica, vulgaris quidem suo orbe atque loco, sed nostro incognita & inusitata, vulgari nostro arieti, non testiculis & repandis cornibus solum, sed totius corporis forma quàm simillima, nisi quòd duplo ferè major nostro est, naresque habeat aquilinas, posteriorum item pedum ungulas exteriores interioribus multo longiores, & caudam sine osse, cubitali latitudine, ad gravitatem (puto) duodecim librarum & amplius, paulo ultra clunes prominentem, cujus extremæ latitudinis partes ita attenuantur, ut clunibus ab utroque latere affixæ, accommodatius adæquentur. Natibus hæc insternitur, nusquam a corpore absoluta, nisi in ima sua parte, qua excrementum animalis redditum decidit. Qui locus pugni seu manus contractæ amplitudinis est, & veluti meatus excrementi vestibulum. Ita ea cauda facta est, ut natura videatur reliqui corporis cutem paulo ultra clunes produxisse, ut, involuta prius illa cute pinguitudine, reducat eam postea ad nates reliquaque femora contegenda. In summo tegitur illa vellere piloso, multo, atque denso, ita ut cauda non esse videatur, nisi contrectes manibus & subleves. Tamen quicquid prominet ultra regionem clunium, cauda est. Ea subtus glabra est, & lana omni nuda, nisi quòd in ejus extremo & medio margine interiori nevus quidam cutaneus, seu acrochordon lanuginosus, digitali ferè crassitudine sed non longitudine propendeat, sub aspectum non cadens nisi caudam latam eleves. Eum custodes caudam putant. Caudæ substantiam quidam pinguitudinem, quidam carnem glandulosam, ut est vaccarum huberum, esse autumant. Discrimen discam in morte animalis. Ovis mas est seu aries, vellere tectus multo, piloso, profundo & denso, ad genua fere promisso. In colore per omnia melino obscurè ruffescit, nisi media facie qua albescit, & utroque corporis latere, media sua parte, qua grisea est, & in imo ventre, quo pallet. Altitudo animalis duorum pedum Romanorum est, palmorum trium, & digitorum duorum; longitudo a vertice ad extremam caudam ped. 4. & digit. 5. crassitudo per ambitum velleris ped. 5. & palmi unius est. Facies a vertice ad extremas nares pedis est unius & digiti unius. Cornuum radices junctæ sunt, positæque medio loco inter verticem & oculos. Eo sunt colore cornua, quo cæteris ovibus, per convexum magis quàm cauum rugosa; longa ped. 1. dim. & digit. 1. Aures fulvescunt ut & tibiæ, antrorsumque per medium cornuum flexum prospectant. Ruminat, caretque dentium ordine superiori, ut cæteræ oves, inferioribus quinque tantum existentibus. Vox item ovis est, sed grandior, ut ex amplo pectore. Mansuetum animal est & tractabile, eisdemque moribus quibus cæteræ oves. Equidem, ex vero illo ovium Arabicarum genere puto, quod πλατύκερκον Herodotus dixit, quòd latitudo caudæ tantum sit sine longitudine, etsi ex Tartaria productum sit.

De Bonasi cornibus

Incidi in caput vasti cujusdam animalis (mi Gesnere) cui nudum os capitis unà cum ossibus, quæ cornua sustinebant, gravissimi ponderis erant, & justum ferè attollentis onus. Quorum curvatura ita se promittit, ut non recta deorsum vergat, sed obliquè antrorsum. Quod quia videri nequit in facie prospiciente, curavi ut appareret in avertente in latus. Spacium frontis inter cornua palmorum Romanorum trium est cum semisse. Longitudo ossium cornuum pedum duorum, palmorum trium, & digiti semissis est. In ambitu, ubi capiti junguntur, pedis unius & pal. semissis sunt. Hujus generis caput aliud Warvici in castello vidi anno domini 1552. quo loco magni & robusti Guidonis, comitis olim Warvicensis, arma sunt. Cujus cornuum ossibus si ipsa cornua, quæ dempta erant, addas, multo fierent longiora, & alia figura atque curvatura. Eo in loco etiam vertebra colli ejusdem animalis est, tanta magnitudine, ut non nisi longitudine trium pedum Romanorum & duorum palmorum cum semisse circundari possit. Æquè & ad id animal pertinere existimo omoplatam illam quæ visitur catenis suspensa e porta septentrionali Coventriæ, cui ut nulla spina est, (si bene memini) ita lata est ima sua parte pedes tres, digitos duos; longa ped. 4. palm. 2. Ambitus acetabuli, quod armum excepit, pedum trium est, & palmi unius. Circundat os integrum, non nisi pedum undecim, palmi unius longitudo & semissis. In sacello magni Guidonis comitis Warvicensis, quod positum est non amplius mille pass. Warvico oppido, suspenditur costa hujus item animalis (ut ego quidem reor) cujus ambitus, quo loco minima est, palmorum trium est: Longitudo, sex pedum cum dimidio. Sicca ea est, & in extima superficie cariosa, pendit tamen lib. 9. cum semisse. Ex vulgo pars apri esse costam putat, a Guidone occisi: pars vaccæ, quæ propè Coventriam in fossa quadam commorabatur, multis infesta. Quam posteriorem opinionem ad verum propius accedere puto, cum Bonasi forsan esse possit, aut uri. Multa hujus generis animalia olim fuisse in nostra Anglia (silvestri olim & nemorosa Insula) verisimile est, quòd nobis adhuc pueris multus usus erat hujusmodi animalium cornuum in mensa solennioribus epulis loco poculorum, ut olim uri cornuum in Germania ad eum usum, referente Cæsare in commentariis de bello Gallico libro sexto. Sustinebantur pedibus ex argento tribus, & ab oris item argento concludebantur, ut ibi. Sic quoque olim qui cultui studebant, dentibus marinantium belluarum insigniebant ensium capulos. Candicabant enim ad eburneam claritatem. Nam præcipua viris gloria semper fuit in armorum nitela. Jam vero non nisi auro & argento fulgent hæc.

De Sciuro Getulo

Sciurus Getulus coloris est mixti ex rufo & nigro. Eum ab armis ad caudam per latera & dorsum albæ fuscæque lineæ, alternatim certis distinctæ intervallis, decentissimè depingunt. Idem aliquibus fit in colore ex albo & nigro, respondentibus etiam in cauda lineis; nisi si quando expansa cauda propter pilorum raritatem eædem dispareant. Venter illi cœruleum colorem imitatur in albo positum. Paulo minor is est vulgari Sciuro. Nec aures extantes habet, ut ille; sed depressas magis & ferè capiti æquas, orbiculares, & per cutis superficiem deductas in longum. Caput Ranæ ferè est. Cætera similis vulgari Sciuro. Nam figura corporis eadem, eadem natura pili, mos idem & vivendi ratio. Cauda se contegit more cæterorum Sciurorum. Cujus imago ad vivum depicta est & expressa. Nam e Getulia (quam hodie vocant Barbariam) a mercatore quodam aliquot vivi ad nos allati sunt, utriusque quem dixi coloris. Eos ad delicias alimus, & extra omnem controversiam Sciuri sunt. Nam (ut dixi) & mores, & magnitudo, & vivendi genus, & vox, & usus caudæ, & erecta insessio quando est, & cætera respondent. Tantum socordia differt. Est enim tardum & pigrum animal, meticulosumque, neque ea vivacitate & agilitate qua nostri valet aut saltu, vix ausum de mensa aut scamno humili desilire. Frigoris quoque impatiens est. Quo fit ut sole locisque gaudeat calidis. Vescitur nucibus, amygdalis, pane & ficu, ut & carnibus quoque avidissimè. Ego depingendum curavi extenta cauda, ne corpus adumbraretur, caudaque, qualis ea esset & colore & figura, ostenderetur.

De Saguina

Saguina animal est parvum, soricis magnitudine, aut non multum supra modum pusilli cuniculi, aut arctomyos junioris (utriusque magnitudinis unum vidi) colore griseo, barba fulta & obscurè cinerea, cauda soricis operta pilo, pedibus Sciuri, facie cephi seu satyri penè, aure orbiculari, patente & humili, vestita pilo intus nigro, foris candido, & moribus caudatæ simiæ. Mulieribus nostris in delitiis est. Vivit uvis passis, pane, ficubus, pomis atque pyris.

De Cercopitheco vario

Habemus istic apud nos ex Mauritania Cercopithecum quendam, quem vocamus Barbaricum, seu mamonetum varium, colore dorsi & lateris viridi, frequenti hinc inde inserto pilo griseo seu melino. Ventre, mento & barba (quam habet lunatam) candidis, facie & tibiis nigris, naso albo: cætera, aliis Cercopithecis similem. Ex minore genere Cercopithecorum est, magnitudine videlicet cuniculi minoris. Descripsisse satis est, cum figura corporis cæteraque lineamenta cæteris Cercopithecis nulla in re differant.

De Chamæleonte

Chamæleon animal est quadrupes, macrum & gibbosum, capite galeato, corpore & cauda lacertæ majoris, cervice penè nulla, costis plus minus sedecim, obliquo ductu ventri junctis ut piscibus; prioribus cruribus brachiis humanis, posterioribus cruribus hominis parum lacertosi & figura & flexu quam simillimis; pedibus manus hominis ad carpum usque divisas singulariter imitantibus; sed ita, ut in prioribus pedibus, auricularem & medicum digitum a cæteris dividi, in posterioribus, auricularem medicum & medium ab aliis separari intelligas. Cum enim digiti tantum 5. sunt, in prioribus pedibus interius digit. 3. sunt, exterius 2. In posterioribus contra, interius 2, exterius 3. existunt. Os illi hiatus est magnus, ab acuto in latum se diffundens, dentium locis osse perpetuo, & eo leviter serrato, tantaque labra, quantis possit illud contegi. In ore lingua est acuta, cujus ima pars os est, summa laxum & apertum marsupium primo aspectu. At si educas, corpus longum esse videtur ad instar pyramidis, palmi unius Romani longitudine. Ea jaculata, & magna celeritate vibrata, ad muscas capiendas utitur: cumque reducit, ita in se redit ea, ut latior ejus pars angustiorem perpetuò excipiat, & præter basim (in qua reliquum jam ejus corpus totum veluti in patente marsupio recumbit) nihil conspiciatur. Intestina habet piscium more in spiras simplices convoluta, & excrementum in eis molle atque nigrum. Unde scire licet non rore, non aere solum vivere. Meatus excrementi eo loci corporis positus est, quo clunibus cauda jungitur. Ventri hepar inest, crocei plane coloris. In summo pectore duo erant corpuscula carnea colore sanguineo, sed exigua, ut tubercula. Eorum alterum cordis figuram repræsentabat: alterum pulmones esse non videbantur nec substantiæ ratione nec figura. Quid autem essent, non intelligo. Oculorum loci cavi sunt, & per summa atque extima veluti suggrundiis per oras serratis defensi. In eis oculi eadem cute contecti sunt, qua reliquum corpus: nec divisa ea parte cutis est in palpebras, ut in aliis animantibus, sed circumducta totis penè, ut palla gemmis, nisi qua per exiguum foramen e medio prospiciunt. Id autem officii præstat illis cutis, quod in aliis animantibus musculi. Ea enim ducit ac reducit in hanc aut illam partem quo velit aspectu internum oculum. Neque enim ut alia animalia motu musculorum immotis palpebris oculum movent, ita & hoc immoto illo tegumento. Per ejus foramen pupilla nigra cernitur, & circa eam aureus circulus resplendens penitius conspicitur, maximè cum cœlum suspicit. Ab extremo oculi tegumenti orbe ad pupillæ foramen, sex lineæ croceæ æquis intervallis in ortu distinctæ ita ducuntur & coarctantur sensim, ut meridianæ illæ lineæ ab æquatore ad polum alterum ductæ. Galeam spinæ jungit assurgens cuticula, & ex utroque galeæ latere cutanea duo corpora brevem cervicem contegunt. Cutis aspera est, & veluti minimis unionibus undique consita, maximè per summam spinam & imum ventrem. Utrobique enim veluti filum quoddam unionum per mediam corporis longitudinem, quàm cæteris partibus majorum, ducitur; per summa, a capite ad caudam; per ventrem imum, ab extrema maxilla inferiori ad caudam. Cauda teres est, a summo gracilescens ad extremum, æqua cum toto corpore longitudine, si caput demas, tota veluti ex unionum circulis constituta. Longitudo universi nostri Chamæleontis erat justi pedis Romani. Latitudo, a summa spina ad imum mediumque ventrem, duorum digitorum Romanorum & unius quarti. Recentis adhuc atque vivi animalis corpus succulentum est & æquabile, nisi costarum regione, & galeata parte, quæ leviter extuberant, e contra quàm in siccis sceletis, ubi omnia inæqualia sunt. Color vivis est, qui rei cui est proximus, in quem se novit naturaliter commutare. Hinc proverbium Chamæleonte mutabilior. Etsi sunt qui dicant se observasse duos tantum referre colores, alio lucente sole, alio per opacum. At mortui jam color totus pallidus est, sed magis per ima & intima, conspersus per summa & extima (maxime in spina & cauda) aureis maculis, crebris & majoribus seu oblongis orbiculis, ita spinæ incumbentibus, ut sacci asinis, sed per intervalla: per ima & intima, cœruleis magis & minoribus veluti punctis, sub faucibus quàm alibi crebrioribus, & veluti per quincuncem dispositis. Innocens animal est & tardum, placidum & tractabile. Tarditatem gressus celeritate vibratæ linguæ pensavit in vitam. Hoc præ cæteris habet proprium, ut cum sole occidat atque oriatur, ita ut quam corporis posituram occidens sol reliquerit, eandem oriens excipiat, sive de ramo, altero tantum pede, pendeat, aut in ventrem humi pronus incumbat, aut alicui rei duobus pedibus, reliquis sublatis, innitatur, aut alia quacunque forma. Interea temporis mortuus planè videtur omnibus. Hiatus illi æternus, sine ullius usus ministerio. Hæc nos observavimus in vivo & mortuo, quem domi nostræ diu aluimus.

Hactenus de quadrupedibus: nunc de avibus pauca illa proferemus, quæ ad te (Gesnere) dedimus.

Yosh cheklamasi:
12+
Litresda chiqarilgan sana:
25 iyun 2017
Hajm:
50 Sahifa 1 tasvir
Mualliflik huquqi egasi:
Public Domain

O'xshash kitoblar